Volltext: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

DISSERTATIO detegens, opimos ſemper dedit fructus tam fortunæ quam famæ,
atque admirandis productis omne tædium, ab improbo ortum labore,
ex animo delevit.

Sufficiat ex his omnibus operationibus didiciſſe, Magnetem quo-
modocunque tractatum manere Magnetem, neque vi Ignis, vel
Menſtruorum ſolventium, vel Salium ita deſtrui, ut vim penitus amit-
tat nunquam recuperandam, cum in omnibus deſcriptis proceſſibus
ſemper eamdem retinuerit: Sed a Sale compedibus quaſi vincieba-
tur. Alias inſtitui præterea operationes cum Magnete, ſed quæ pa-
rum mihi ſatis faciebant; ita eam ſolvi in oleo vitrioli poſt digeſtio-
nem 16 dierum, quod oleum abiit in lapillum durum, qui in aqua
ſolutus, præcipitem dabat pulverem gryſei coloris, ſalſum, ſed a
Magnete fortiter attractum, qui in Igne rotæ per bihorium poſitus
in pulverem rubrum abiit, æque ac antea vi gaudentem Magne-
tica.

Nob. Boyleus Magnetem diſſolvit in aquâ regiâ, obtinuitque ſo-
lutionem, qualis ab Auro puro fiëri ſolet: poſſet hoc corpus di-
verſiſſimis adhuc tractari aliis modis, & procul dubio varia daret
pulcra producta, quæ ſua utilitate ſe commendarent, ſed hæc tem-
pori committenda, nobis ſufficit aliqua tentaſſe, & aliquem pro-
greſſum, etiamſi exiguum, in hac materia feciſſe.

Sed redeamus in viam, ad alios properemus effectus, quos Ma-
gnes in Ferrum edit, quorum licet cauſam ignoremus, nihilominus
plurimum ad clariorem Lapidis cognitionem conferent, nonnullos
ex comparatis cum aliis exponere licebit, alios tantummodo me-
morare, quorum non prius, quam virium Magneticarum eruta erit
cauſa, explicari & intelligi poterunt: hæſitavi aliquamdiu, an ſe-
quentia adnecterem prioribus Experimenta, quia maxima parte
aliorum ſunt, nec magnam redolent ſubtilitatem, & modo inſtar
collectionis indigeſtæ haberi poſſunt: Verum quia ex proprietatibus
rerum, earum indoles eruitur, etiam ex Experimentis Magneticis
cauſa virtutis attractricis indaganda erit, nunquam idcirco multa
reſpuenda erunt data, in quibus omnis ſpes ſolvendi problema con-
cipienda eſt; quod quo abſtruſius fuerit, eo plura poſtulat cogni-
ta, ut ſolvatur & intelligatur, Sylvam idcirco Experimentorum
conſivimus, quæ etiamſi nunc parvi, poſtea majoris uſus videbun-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer