Full text: Musschenbroek, Petrus: Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes

PRÆFATIO. multitudo, quam ſi quis prima fronte adſpiciat, phyſicam,
ſcientiam ditiſſimam, & ad magnam uſque amplitudinem
provectam judicaret: Verum ſi penitius ſingula inſpiciamus,
notando, quænam tentamina ſint accurate capta, rite deſcri-
pta, ita ut nihil omiſſum, nihil alieni ſit additum, merito
dubitandum, an quidem ulla ſcientia pauperior, pluribus
contaminata erroribus, aut incunabulis ſit propior.

Homines enim, inquit magnus VERULAMIUS, do-
cti ſupini ſane & faciles, rumores quosdam Experientiæ,
& quaſi famas & auras ejus, ad Philoſophiam ſuam vel
conſtituendam vel confirmandam exceperunt, atque illis
nihilominus pondus legitimi teſtimonii attribuerunt: veluti ſi regnum aliquod aut ſtatus, non ex litteris
& relationibus a Legatis & nunciis fide dignis miſ-
ſis, ſed ex urbanorum ſermunculis & ex triviis con-
ſilia ſua & negotia gubernaret: omnino talis in Phi-
loſophiam adminiſtratio, quatenus ad experientiam
introducta eſt; nil fere debitis modis exquiſitum,
nil verificatum, nil numeratum, nil appenſum, nil
demenſum reperitur.

Quibus elapſo ſeculo perſpectis immenſum pondus nugarum
ex Philoſophia eliminarunt Verulamius, Helmontius, Galilæus,
Torricellius, Mariottus, Redus, Boyleus, Newtonus, plureſque
alii, animo & ſolertia excellentes Viri, qui ad ſeverum examen
obſervationes aliorum revocantes, errores extemplo detexerunt,
ſuisque ſapientes præterea Experimentis, novam condere in-
choaverunt ſcientiam, ſtabilem & inconcuſſam.

Horum veſtigia, quamvis impari paſſu, ſequi conatus,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer