Full text: Cavalieri, Bonaventura: Geometria indivisibilibvs continvorvm

LIBER VI ſub rectangulo, AkE, cum {2/3}. quadrati, kE, ſic igitur erit reſiduu@
cylindri, BF, dempto cono, DAF, ad reſiduum cylindri, CF, dem-
pto fruſto, DMIF; cætera autem ex ſuis Propoſitionibus patent,
quæ explicanda proponebantur.

677.1.

F. H.
Cor. gen.
34. l. 2.
Coroll. 5.
34. l. 3.
Coroll. 9.
51. l. 4.
Coroll. 5.
30. l. 5.
Defin. 12.
l. 1.
C. Cor. 4.
gener. 34.
l. 2.
Collig. ex
L. Coroll.
4. gener.
34. l. 2.
D. G.
Cor. gen.
34. l. 2.

678. COROLL. GENERALE.

_L_Icet autem in ſuperioribus bu ius Libri Propoſitionibus tantum. modo cylindros, conos, ſphæras, ſphæroides, conoides paraboli-
cas, & byperbolicas, apices ſphærales, atque anulos, apices parabo-
licos, & ſemianulos, ac cætera conſimilia ſolida fuerimus contempla-
ti, quorum omnia planà ſunt omnes figuræ ſimiles figurarum, quæ eo-
rundem genitrices appellantur, ſcilicet in his ſolidis, aſſumptis tan-
tum ſimilibus figuris, quæ ſint circuli, vel ellipſes; tamen manifeſtum
eſt, ſi vice circulorum, vel ellipſium alia fuiſſent aſſumptæ ſimiles fi-
guræ, quod eadem circa talia ſolida Theoremata, vel Problemata ſi-
milia præpoſitis conſtruere potuiſſemus. Vnde ex . g. veluti in Prop. 26. buius inuenimus ſphæram æqualem dato cylindro, ita ſi vice cy-
lindri habuiſſemus cylindricum, cuius baſis fuiſſet triangulum æqui-
laterum, poteramus vice ſphæræ inuenire ſolidum, cylindrico dato ſi-
milare, genitum ex circulo, cuius nempè omnia plana ſuiſſent omnes
figuræ ſimiles, ideſt omnia triangula æquilatera, circuli, qui erat ſphæ-
ræ, & eſt buius ſolidi genitrix figura, & eodem modo in cæteris banc
commutationem proſequi, aſſumptis quibuſcumque ſimilibus figuris
genitricium figurarum, ex quibus dicta ſolida ad inuicem ſimilaria
genita dicuntur, quam varietatem, vt & alia quamplurima tum Pro-
blemata, tum Theoremata, quæ ex bactenus oftenſis deduci poſſent,
quaq; Lectoris induſtria relinquuntur, cuiq; licebit iuxta propoſit am
methodum facilè meditari, & propterea circa bæc non amplius im-
morandum mibieſſe cenſui.

679. Finis Sexti Libri.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer