Full text: Cavalieri, Bonaventura: Geometria indivisibilibvs continvorvm

GEOMETRIÆ guris iuxta regulas eas, quę ſunt regulę omnium ſimilium fi-
gurarum earundem propoſitarum genitricium figurarum, di-
centur ſolida inter ſe, vel ad inuicem ſimilaria, genita ex di-
ctis figuris iuxta dictas regulas, vel intelligentur ſemper eſſe
inter ſe, ſeu ad inuicem ſimilaria, licet hoc non exprimatur,
quotieſcunq; contrarium aliquid non adijciatur.

168. D.

D.

Cum autem duas figuras in eodem plano habuerimus in
eadem altitudine exiſtentes, rectangula ſub ſingulis earum,
quæ dicuntur omnes lineæ vnius propoſitarum figurarum, & illis in directum reſpondentibus in alia figura ſimul ſumpta
ſic vocabimus, nempè Rectangula ſub eiſdem figuris, regu-
la eadem, quæ eſt omnium ſumptarum linearum regula.

169. E.

E.

Cum verò propoſitarum figurarum altera fuerit parallelo-
grammum, cuius baſis, iuxta quam altitudo ſumitur, ſit ſum-
pta pro regula, dicta rectangula vocabuntur etiam: Omnia
rectangula reliquæ figuræ æquè alta ac eorum vnum.

170. APPENDIX.
Pro antecedentium Definitionum explicatione.

_S_It ſigura plana quæcunque, ABC, duæ eiuſdem oppoſitæ tan-
gentes vtcunque ductæ, EO, BC, intelligantur autem per, E
O, BC, indefinitè extenſa duæ plana inuicem parallela, quorum
quod tranſit per, EO, ex. gr. moueatur verſus planum per, BC,
ſemper illi æquidiſtans, donec illi congruat, igitur communes ſe-
ctiones talis moti, ſiue fluentis plani, & figuræ, ABC, quæ in toto
motu ſiunt, ſimul collectæ à me vocantur: Omnes lineæ figuræ, AB
C, quarum aliquæ ſint ipſæ, LH, PF, BC, ſumptæ regula earum
vna, vt, BC, recti tranſitus, cum plana parallela rectè ſecant fi-
guram, ABC, eiuſdem obliqui tranſitus, cum illam obliquè ſecant,
eius ſcilicet tranſitus, qui in tali inclinatione ſit.

170.1.

_Coroll.i._
_lib.I._
_Defin.1._
_huius._

Intelligamus nunc, ABC, eſſe ſolidum, cuius duo oppoſita pla-
na tangentia ſint, quæ tranſeunt per, EO, BC, moueatur autem
adhuc planum, per, EO, extenſum, verſus planum per, BC, ſem-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer