Full text: Apian, Petrus: Instrvmentvm Sinvvm, sev primi mobilis

GENVINVS VSVS ſitam ſuper ſemicirculum poſitionis. ? ? Puta ſub horam intronizationis factæ, inter
meridianum & ſemicirculum poſitionis, qui per corpus Solis ducitur ab ipſo æquatore,
intercepti ſunt 31. gra. 59. mi. complementum huius eſt 88. gra. 1. mi. ſinus eius 84814. hunc duco in ſinum altitudinis poli Auguſt. 74702. productum diuido in totum, & quo
tiens dat 63358. cuius arcus eſt 39. gra. 19. mi. ſinus complementi huius ipſe eſt diuiſor. Iam duco ſinum complementi altitudinis poli 66479. in totum, productum diuido in di
uiſorem, & proueniunt in quotiente 85929. arcus eius 59. gra. 14. mi. de 90. ſubductus,
relinquit à ſe 30. gra. 46. mi. altitudinem ſcilicet illam poli ſuper ſemicirculum poſitionis
quem ſcire uolebam.

95.1.

EXEM-
PLVM
E piſcopi.

96. PRONVNCIATVM LXXXIIII.

Altitudinem poli ſuper ſemicirculum poſitionis per arcum æquatoris in
ter eum & meridianum concluſum, diuerſa ratione colligere.

Propoſitio idem & quærit & præſupponit quod ſuperior, puta arcum æquatoris, ſi-
num complementi eius arcus duc in ſinum altitudinis poli, & diuide quotientem in to
tum, ſinum uero complementi huius quotientis tibi propone, ſimul & ſinum arcus æ-
quatoris ſuppolìtum, minorem cum toto multiplica, & per maiorem, more ſolito, di-
uide, hinc quotientem rurſus duc in ſinum altitudinis poli, productum diuide in ſinum
perfectum, & arcus quotientis dabit altitudinem poli quæſitam ſuper ſemicirculum
poſitionis. Exemplum cape, & in hac re tibi non moleſtum erit. Eſto ut ſit arcus æ-
quatoris, ſicut antea inter meridianum & ſemicirculum poſitionis imaginarium per lo
cum Solis ipſa hora intronizationis 31. gra. 59. mi. ſinus ſui complementi eſt 84814, eũ
duco in ſinum latitudinis Auguſt. 74702. & poſt diuiſionem ſinus perfecti, quotiens ex
hibet mihi 63358. arcus porrò eſt 39. gra. 19. mi. Complementum eius 50. gra. 41. mi. ſi-
nus illius eſt diuiſor 77365. iam duco ſinum 31. gra. 59. mi. ſ. 52967. in totum, productũ
diuido in ipſum diuiſorem, & quotiens profert 68464, eum rurſus duco in ſinum altitu-
dinis poli 74702. productum diuide in totum, & quotiens erit 51154. cuius arcus eſt
30. gra. 46. mi. altitudo illa poli ſuper ſemicirculum poſitionis inquiſita.

96.1.

Illud diſces
in quadran
te per intro
itum latera
lem.
EXEM-
PLVM
E piſcopi.

97. PRONVNCIATVM LXXXV.

Declinationem ſtellæ ab æquatore, ſi quam habet, cognoſcere.

Trifariam quæri poteſt declinatio, quædam enim ftellæ ſiue puncta ſunt in arcu, qui
trãſit per polos zodiaci, & per principia ♈ & ♎, quæ ſcilicet in principio ♈ uel ♎ ſunt
ſecundum longitudinem, quædam rurſus in principio ♋ uel ♑ ſunt quæ rurſus peculia-
rem habent rationẽ, & ſimiliter hinc inde extra illos circulos duos ſparſim conſpiciũtur.

De ſtellis quæ ſunt in principio ♈ uel ♎.

Hic ſi ſtellam aliquam conſpexeris, duc ſinum latitudinis ſtellæ in ſinum complemen
ti maximæ declinationis Solis, & productum diuide in totum, arcus quotientis mon-
ſtrabit declinationem ſtellæ propoſitæ.

97.1.

Per laterd-
lem ingreſ-
lam aſſeque-
ris illud.

Deijs quæ ſunt in principio ♋ uel ♑.

Si latitudo ſtellæ fuerit ſeptentrionalis, & ſtella ipſa in principio ♋, tunc adde maxi-
mam Solis declinationem ad latitudinem ſtellæ, & habebis eius declinationem: ſin au-
tem latitudo ſtellæ meridionalis extiterit, ſtella exiſtente in principio ♋, & tunc latitu-
do ſit 23. gra. 30. mi. ſtella declinationem nullam habebit. Adhuc ſi latitudo ſit minor
maxima Solis declinatione, ſubtrahe tunc latitudinem ſtellæ à maxima Solis declinati
one, & remanebit declinatio ſtellæ ſeptentrionalis. At ſi latitudo ſtellæ fuerit maior ma
xima declinatione Solis, ſubtrahes inde maximam illam Solis declinationem, & reſidu
um erit declinatio ipſa ſtellæ meridionalis. Simili modo operare etiam ſi ſtella fuerit in
principio ♑, @iſi quòd tunc inuertenda ſunt omnia, & ubi hic ſeptentrionem habuiſti,
illic pones meridiem, & econtra.

De ſtellis quæ alibi poſitæ ſunt extra illos duos circulos.

Principio hic uide, an ſtella ad ♋ uel ♑ propius accedat, ſiue ſecundum ſiue contra

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer