Volltext: Viviani, Vincenzio: De maximis et minimis, geometrica divinatio

159. LEMMA IX. PROP. LXXII.

Dato angulo rectilineo ABC, cuius diameter BDE, & applica-
ta ADC: oportet ex C, infra ADC, ſecantem ducere CEF, ita vt
ſi ex E, & F applicentur EH, FG ipſi ADC parallelæ, quadratum
HE ad rectangulum DEG, datam habeaa [?] t rationem O ad P.

SVmatur Q media proportionalis inter O, & P; & ex D, niſi DA ſit dia-
metro BD perpendicularis, erigatur DL, & fiat vt O ad Q, ita DA ad
DL, iunctaque BLM, ſumatur LM æqualis LD, & per M demittatur ME per-
pendicularis ipſi BDE: dico per punctum E quæſitam ſecantem tranſire.

Nam iuncta MD, ductaque MN ipſi BM
perpendiculari cum ſint anguli L M N,
LDN recti, erũt anguli NMD, NDM duo-
bus rectis minores; quare MN ipſi DE oc-
curret in N; cumque angulus LMD, ęqua-
lis ſit angulo LDM, erunt reſidui ex rectis
DMN, MDN æquales, hoc eſt ND æqua-
lis NM, facto igitur centro N, interuallo
ND, deſcribatur circulus DMG, qui vtrã-
que LD, LM, continget in D, M, cum an-
guli ad D, M ſint recti: ducatur tandem
EH parallela ad DA.

159.1.

0140-01

Iam cum BM circulum DMG contingat
in M, ſitque ME diametro DG perpendi-
cularis erit GB ad BD, vt GE ad ED, & permutando BG ad GE, vt BD ad DE, ſed
eſt BG maior GE, ergo & BD maior DE,
eſtque AD æqualis DC, & anguli ad verticem D æquales, quare iunctæ
BA, CE, productę, conuenient ſimul ad partes A, E, vt in F eritque FB ad BA, vt FH ad HA, & permutando BF ad FH, vt BE ad AH, vel vt BD ad
DE, vel vt BG ad GE, & diuidendo BH ad HF, vt BE ad EG, quare iuncta
FG ipſis EH, DA æquidiſtabit. Et quoniam eſt HE ad EB, vt AD ad DB,
& BE ad EM, vt BD ad DL (ob triangulorum ſimilitudinem) erit ex æquo
HE ad EM, vt AD ad DL, & quadratum HE ad quadratum EM, hoc eſt ad
rectangulum DEG, vt quadratum AD ad DL, vel vt quadratum O ad qua-
dratum Q, vel vt linea O ad P. Quod erat faciendum.

159.1.

36. pri-
mi conic.
71. h.
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer