Volltext: Viviani, Vincenzio: De maximis et minimis, geometrica divinatio

ipſam ABC in puncto L, ſed poſitum fuit eam quoque contingere in H: Er-
go in duobus punctis H, L ſe contingent; quod eſt falſum; nam Parabole
Parabolen, ſiue Hyperbole Hyperbolen concentricam in duobus punctis non contingit. Non ergo tales ſectiones ſe tangunt in H; neque in L, ob ean-
dem rationem; quare ipſæ in occurſibus H, & L ſe mutuò ſecant. Quod erat
oſtendendum.

123.1.

28. 31. 4.
conic.

124. THEOR. XXVIII. PROP. L.

Impoſſibile eſt Hyperbolen Parabolæ, per eundem, vel per
diuerſos vertices inſcribere. Item.

Impoſſibile eſt Parabolen Hyperbolæ, per eundem, vel per di-
uerſos vertices circumſcribere.

ESto Parabole ABC, cui per punctum D in ea ſumptum, vt in prima figu-
ra, vel intra ipſam, vt in ſecunda, adſcripta ſit quæcunque Hyperbole
EDF circa communem diametrum BDG, quæ per aliquas ſuæ peripheriæ
partes DE, DF, hinc inde à diametro ſumptas cadat intra Parabolen ABC. Dico ipſam Hyperbolen, ſi producatur, ex vtraque parte Parabolen ſecare.

Nam ductis ex D re-
ctis DA, DC vtrique
aſymptoto Hyperbolæ
EDF ęquidiſtãtibus, hę; neceſſariò Parabolen
ſecabunt, vt in A, C; ſed cum Hyperbola in
alio puncto quàm D
nunquam conuenient: quare, cum Hyperbola
EDF ex vtraque parte
in infinitum habeat, ſi
producatur, occurret
denique Parabolæ ABC inter puncta B, A, & puncta B, C; eamque ſeca-
bit, nam ſi tantùm eam tangeret, vel non, ſi vlteriùs producatur intra Para-
bolen, ſecaret aliquandò rectas DA, DC; quod eſt impoſſibile. Non igi- tur inſcribi vnquam poteſt Hyperbole datæ Parabolæ, per punctum in ea,
vel intra ipſa datum, eadem ratione demonſtrabitur non poſſe circumſcribi
Parabolen datæ Hyperbolę per punctum in ea, vel extra ipſam datum. Quod
erat, & c.

124.1.

0113-01
27. pri-
mi conic.
Coroll.
11. huius.
ibidem.

125. COROLL.

HInc patet non dari _MAXIMAM_ Hyperbolen datæ Parabolæ, vel per
eundem verticem, vel per diuerſos inſcriptibilem; itemque non dari
_MINIMAM_ Parabolen datæ Hyperbolæ, vel per eundem, vel per diuerſos
vertices circumſcriptibilem.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer