Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

GNOMONICES quod idem eſt, quod H, cum tunc meridies ſit, & c.) abſolutum erit horologium. Quod vt horas
indicet, deſcribenda erunt ſigna Zodiaci, vel certe dies menſium ad latera A B, D E, dies quidem
menſium à 12. die Iunii, vſque ad diem 12. Decembris, aut ſigna à ♋, vſque ad ♑, iuxtam rectam
A B, dies vero menſium à die 12. Decembris vſque ad diem 12. Iunii, aut ſigna à ♑. vſque ad ♋,
iuxta arcum D E. Quod hac ratione fiet. Ex loco Solis in principio cuiuslibet menſis, vel in prin-
cipio cuiusuis ſigni, quæratur eius declinatio, & ex hac altitudo meridiana, per quam ex A, occul-
ta recta educta ſecet arcum D E, in puncto, per quod arcus occultus deſcriptus ex A, ſecabit rectam
A B, vel circularem lineam iuxta arcum D E, deſcriptam in principio menſis propoſiti, vel ſigni
Zodiaci. Eademq́; ratione puncta reperientur pro die 10. aut 20. vel alio quocunque propoſiti
menſis, ſi locus Solis inueſtigetur, & declinatio, altitudoq́; meridiana. In exemplo deſcripti ſunt
menſium dies: In ſequenti vero figura ſigna Zodiaci. Iam ſi ex A, filum cum perpendiculo libe-
re pendeat, vna cum nodulo mobili, extendaturq́; filum, & nodulus in recta A B, vel linea circu-
lari prope D E, ad diem menſis ponatur, inſtrumentum denique ad Solem dirigatur, donec ra-
dius Solis per reſpondentia puncta pinnacidiorum tranſeat, indicabit nodulus inter horarias li-
neas horam præſentem, antemeridianam, vel pomeridianã, prout obſeruatio fit ante, vel poſt me-
ridiem, filum autem perpendiculi in quadrante B C, altitudinem Solis monſtrabit, qua altitudi-
ne creſcente, tempus erit antemeridianum, pomeridianum vero, eadem decreſcente.

532.1.

Deſcriptio ho@a
rum ab occ. in
quadrante.
20
0663-01
30
40
50
10
Deſeciptio ho-
@ar [?] um à mer. &
med.noc. ĩ qua-
drante.

EADEM ratione horæ à mer. & med. noc. deſcribentur ex earum altitudinibus in princi-
piis ſignorum: ſatis autem erit, ſi puncta horarum reperiantur in duobus tropicis, & in Aequato
re. arcus enim circulorum per terna puncta reſpondentia in dictis parallelis deſcripti dabunt ho
ras à mer. & med. noc. Omnia namque puncta horarũ in circunferentias circulorũ cadunt. Hoc
ſolũ notandũ hic eſt, quando aliqua hora à mer. vel med. noc. punctũ nõ habet in aliquo parallelo,
accipiendã eſſe altitudinẽ horæ oppoſitæ, nẽpe à med. noc. vel mer. in parallelo oppoſito, eamq́; in
priorẽ parallelum extra quadrantẽ productum transferẽdam eſſe à recta A B, punctum in eo im-
primendo, per hoc enim hora illa ducenda erit. Vt quoniam hora 5. à mer. vel 7. a med. noc. pun-
ctum nõ habet in tropico ♑, cum hæc hora infra Horizontem ſit, Sole in principio ♑, exiſtente,
accipiemus altitudinem horæ 5. à med. noc. vel 7. à mer. in tropico ♋, nempe gr. 5. Min. 11. duce-
musq́; ex A, per hanc altitudinem rectam occultam, quæ tropicum ♑, ſecet in G. Si enim pun-
ctum G, à puncto N, transferatur in tropicum ♑, productum vſque ad H, ducenda erit hora 5. à
mer. vel 7. à med. noc. per punctum H. Ratio huius rei eſt, quod illa hora infra Horizõtem apud
Antipodas eandem habet altitudinem in tropico ♑, quam hora oppoſita in tro pico ♋, oppoſito. Id quod etiã in antecedenti cap. monuimus faciendũ eſſe, cum horas in cylindro deſcriberemus. Pari ratione, quoniam hora 6. à mer. vel med. noc. punctum non habet in parallelo ♏, vel ♓, ac-
cipiemus altitudinem horæ 6. à med. noc. vel mer. in parallelo ♉, vel ♍, nempe grad. 7. Min. 40. atque per hanc altitudinem ex A, ducemus rectam occul tam, quæ ſecet parallelum ♏, vel ♓, in I,
punctumq́; I, à puncto O, transferemus in parallelum eundem vſque ad K. Nam per K, ducenda
erit hora 6. à mer. vel med. noc. Poſtremo, quia hora 7. à mer. vel 5. à med. noc. nullum habet
punctum in parallelo ♈, vel ♎, accipiemus altitudinem horæ 7. à med. noc. vel 5. à mer. in eo-
dem parallelo, cum nõ habeat oppoſitum, per quam inueniemus punctum L, horæ 7. à med. noc.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer