Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

LIBER OCTAVVS. ſe coaptentur ad commune latus per A, ductum, vt A B C D, circa illud latus moueri poſſit, ſeu
eleuari, & deprimi ad altitudinem Aequatoris, ſeu ad cõplementũ altitudinis poli, in quadrante
H I K, qui in H, ita accommodetur, vt, cum claudendum eſt horologiũ, inclinari poſſit, & poni
ſuper planum A E F G. Poſtreḿo centrum circuli perforetur, vt axis æneus cuiuſcunque longitu
dinis per foramen im mitti poſſit ad angulos rectos ipſi plano: atque in plano A E F G, ſtatuatur
acus Magnete illita, vt beneficio ipſius horologium ita collocari poſſit in plano, quod Horizonti
æquidiſtet, vt A, ad boream, & F, ad auſtrum vergat, lateraq́ue per E, & G, ducta meridianam li-
neam referant. Hunc enim ſitum obtinente horologio, ſi planum A B C D, firmetur in quadran
te H I K, ad altitudinem Aequatoris, indicabit axis horas à mer. vel med. noc. in exteriori quidem
facie plani A B C D, Sole exiſtente in ſemicirculo Eclipticæ boreali, in interiori vero, eodem exi-
ſtente in auſtrali ſemicirculo Eclipticæ. Si autem excindatur pars intra circulum, relicta tantum
portione L M, vt cẽtrum cum axe ſuſtineat, apparebit vmbra axis in horis faciei exterioris, etiamſi
Sol in ſignis auſtralibus exiſtat. Quòd ſi imponatur alius circulus mobilis intra priorem, diui-
ſus in 24. horas æquales ab or. vel occ. ponaturq́; hora meridiei, more Italorum, vel Babylonio-
rum, ſupra rectam A C, verſus punctum A, indicabit eiuſdem axis vmbra horas ab or. vel occ. in
hoc poſteriori circulo.

527.1.

Conſtructio
Ae [?] quinoctialis
horologii vai-
@erſalis.
40
50
10

LOCO quadrantis H I K, confici poterit ſcala latitudinum regionum hoc modo. Deſcripto
ſemicirculo ex centro A, cuius ſemidiameter A B, diametrum ad rectos angulos ſecans æqualis
ſit vni lateri quadrati A B C D, eoq́ue diuiſo in 180. partes æquales, (Nos in. 18. diuiſimus, vt
ſingulæ partes complectantur grad. 10.) ſi bina puncta à puncto B, æqualiter remota rectis linei@
occultis iungantur, ſecabitur recta A B, in 90@ partes inæquales pro 90. gradibus altitudinum poli,
quorum numerus à puncto A, incipit. Si igitur partes rectæ A B, transferantur in quadratum
A E F G, prope latus per E, ductum, facto initio à communi ſectione quadratorum A B C D,
A E F G, & in diametro B D, prope punctum B, ſtylus annectatur volubilis, qui dimidio vnius
lateris quadrati ſit æqualis, parata erit ſcala latitudinum regionum. Si enim extremum illius ſty-
li ſtatuatur in eo numero graduum, qui altitudinem poli (non Aequatoris) indicat, eleuatum erit
quadratum A B C D, ſecundum altitudinem Aequatoris, ac proinde Aequatorem referet, ſicut
prius, cum in quadrante H I K, eleuabatur ſecundum altitudinem Aequatoris, aut ſecundum com
plementum altitudinis poli.

527.1.

Con@tructio ſea
læ latitudinum
regionum.
20
0651-01
30
40
50
Compofitio dio
ptræ, per quam
ſine acu Magne
te illita horolo-
gium proprium
ſitum habeat, &
hora indicetur
ſine axe.

QVOD ſi vti nolimus acu Magnete illita, paranda erit dioptra cum linea fiduciæ, quæ nos
in cognitionem lineæ meridianæ, & horæ ſine axe per centrum quadrati A B C D, immiſſo, ducet,
hac ratione. Linea fiduciæ C D, æqualis ſit diametro quadrati A B C D, ita vt circa claui@@lum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer