Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

LIBER QVINTVS. nationis, & c. Meridiana autem linea in hoc horologio perpendicularis eſt ad F G, ita vt à recta
M N, non differat, propterea quòd arcus horarius horæ 12. à mer. vel med. noc. continet grad. o. Min. o. in dato exemplo.

463.1.

Linea horizon
talis.
Linea meridia-
na.

EX his facile arbitror percipi poſſe, qua ratione ex tabulis horologia conficiantur, cum in om
nibus horologijs, quæ in lib. 2. & 3. deſcripſimus, exempla poſuerimus, æquinoctiali horologio
excepto, ob rationem, quam ſupra diximus. De collocatione autem iſtorum omnium horolo-
giorum nihil prorſus diximus, qua ita locanda ſunt, vt in lib. 2. & 3. præſcripſimus. Atque hic
modus deſcribendorum horologiorum, qui ex tabulis deſumitur, certiſſimus eſt, atque facilimus,
ſi tabulæ recte ſupputentur, vt hoc lib. docuimus. In eo enim non opus eſt tot lineas perpendi-
culares, aut parallelas ducere, quot in aliis modis, ſed ſatis eſt, ſi lineæ latitudinum vmbrarum oc-
cultæ ducantur, vt ex illis vmbrarum longitudines abſcindantur, quæ vel ex tabula vmbrarum
propoſ. 2. huius lib. eliciendæ ſunt, vel inueniendæ Geometrice ex altitudinibus Solis, vt in hac
propoſ. cum horologium horizontale conſtrueremus, tradidimus, & c. Ita enim inuenientur & puncta tropicorum, & aliorum etiam, ſi placet, parallelorum. Adde quòd hoc eodem modo in
muro quantumcunque horologium pingere licet, ad datam quamlibet longitudinem ſtyli, ita
vt opus non ſit, illud prius in charta deſcribere, vt poſtea ad maiorem formam in muro rediga-
tur. Propoſueram ego ſane varias tabulas hoc loco pro variis latitudinibus ſupputare; ſed quo-
niam liber in immenſum creſcebat, ſatius eſſe duxi, rationem, qua quilibet proprio Marte huiuſ-
modi tabulas condere poſſit, demonſtrare, & nonnullis exemplis, quibus omnis varietas, & dif-
ficultas explicetur, rem ipſam illuſtrare. Id quod abunde me hoc lib. præſtitiſſe exiſtimo. Huc
etiam accedit, quòd nullæ tabulæ ſatis eſſe poſſint pro omnibus eleuationibus poli, & declinatio-
nibus, inclinationibusq́ue planorum, niſi quis tabulas condere velit pro ſingulis Minutis eleua-
tionum, declinationum, inclinationumq́ue, quod infiniti propemodum eſſet laboris. Alio for-
taſſis tempore, cum per otium licebit, aliquot tabulas in lucem edemus, præſertim pro horolo-
giis horizontalibus, Verticalibus, Meridianis, declinantibusq́ue à Verticali, quæ in muris ad Ho-
rizontem rectis deſcribuntur, cum hæc magis in vſu eſſe ſoleant.

463.1.

Præſtantia de-
ſcriptionis horo
logiorum ex ta
bulus.
10
20

NEQVE ſilentio prætereundum eſt hoc loco, nos in horologio quccunque Aſtronomico
per arcus horarios, qui per propoſ. præcedentem huius lib. ſupputantur, deſcripto delin eare poſ-
ſe parallelos, arcusve ſignorum, non ſecus ac in ſuperioribus libris, hoc eſt, per figuram, in qua ra-
dij ſignorum contineantur, vel etiam per Analemma, ſi diligenter habeatur ratio illius trianguli,
quod in omnibus horologiis huius propoſ. in quibus centrum notatum eſt, cõtinetur, cuius qui-
dem baſis eſt portio lineæ ſtyli inter centrum horologii, & æquinoctialem lineam poſita, duo ve-
ro eius latera in vertice ſtyli coeunt, quorum illud, quod à vertice ſtyli in lineam æquinoctialem
cadit, eſt communis ſectio Aequatoris, & Meridiani proprii ipſius horologii, (ſi nimirum trian-
gulum dictum circa lineam ſtyli circum duci in telligatur, donec rectum ſit ad planum horologii)
aliud vero inter verticem ſtyli, & centrum horologii incluſum, axem mundi refert, vt ex ijs, quæ
in lib. 2. & 3. demonſtrauimus, perſpicuum eſt. Exempli gratia, ſi horologium declinans à mer. in or. gr. 40. & inclinatum ad Horizontem grad. 20. (quod quidem eſt primum inter ſex poſtre-
ma horologia huius propoſ.) deſcriptum ſit per arcus horarios, accipienda erit in axe illius ſigu-
ræ, in qua radij ſignorum continentur, recta æqualis axi K N, in triangulo K L N, dicti horologii,
& in radio Aequatoris, qui in extremo puncto K, ipſius axis ad axem perpendicularis eſt, abſcin-
denda recta æqualis rectæ K L, eiuſdem trianguli. Deinde in linea ſtyli horologii ſumen-
da recta L S, ſiue ſurſum, ſiue deorſum verſus, æqualis eidem K L. Poſtremo in-
terualla inter S, & puncta horarum in linea æquinoctiali in ra-
dium Aequatoris beneficio circini transferenda, & c. Quod
vero attinet ad deſcriptionem ſignorum ex Analem-
mate, fabricandum erit Analemma, habita
ratione anguli K N L, altitu-
dinis poli, & c. Horologia ergo varia ex tabulis, quas in præceden-
tibus propoſitionibus ſupputare do-
cuimus, compoſuimus. Quod
faciendum erat.

463.1.

Qua ratione in
horologio Aſtro
nomico per ar-
cus horarios cõ-
ſtructo arcus ſi-
gnorum poſſins
deſcribi.
30
40
50

464. FINIS QVINTI LIBRI.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer