Volltext: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

GNOMONICES lo; acproinde recta H I, communis ſectio erit Meridiani, & Æquatoris, ſi triangulum D H I, ſta-
tuatur in plano Meridiani, hoc eſt, rectum ad [?] planum horologii. Quia verò axis mundi occurrit
Æquatori in centro mundi, erit H, centrum mundi. Quare H F, perpendicularis ex centro mun-
di cadens in lineam meridianam ſtylus erit, & eius locus F. Idem aſlequemur, ſi ex I, puncto ę-
quinoctialis liueæ emitta
mus rectam I H, facien-
tem cum linea meridia-
na angulum complemen
ti altitudinis poli H I D,
quæ eundem circulum ſe
cet in H. Nam rurſus de-
miſſa ex H. ad meridianã
lineã perpẽdicularis H F,
erit ſtyli longitudo, lo-
cusq́ue ipſius in puncto
F. Ducta enim recta H D,
erit angulus I H D, in ſe [?] -
micirculo rectus: ac pro-
pterea in triãgulo D H I,
reliquus angulus H D I, al
titudini poli æqualis erit. Quare vt prius H F, erit
ſtylus in F, erigendus.

356.1.

31. tertij.
0450-01
10
35. tertij.
20

QVOD ſi D, centrũ
horologii datum nõ fue-
rit, ita rem propoſitã exe-
quemur. Si horologium
fuerit Aſtronomicum cõ-
tinens horas à meridie, & media nocte, producemus lineã K D, horæ 6. vel 5. B D, aut 7. vel denique cuiuſcunque alterius
horæ, quæ meridianã lineam ſecet in D. Erit namque D, centrum horologii, cum omnes lineæ ho
rarum à meridie, ac media nocte lineam meridianã ſecent in centro horologii, vt in coroll. pro-
poſ. 21. lib. 1. demonſtratum eſt. Si autem fuerit horologium Babylonicum, vel Italicum horas ab
ortu, vel occaſu complectens, producemus duas horas ab crtu, vel occaſu ſecantes horam 6. à me
ridie, vel media nocte in vno eodemq́; puncto, vt ex tabula lineæ horæ 6. à meridie, vel media no-
cte poſita in ſcholio propoſ. 20. lib. 1. conſtat, quales ſunt linea B k, horæ 23. ab occaſu, & linea
C K, horæ 13. ab occaſ [?] u ſecantes ſeſe in K. Si igitur per K, ducamus lineæ æquinoctiali parallelam
K D, quæ meridianam lineam in D, ſecet, erit K D, linea horæ 6. à meridie, vel media nocte, cum
per punctum K, tranſeat huiuſmodi linea, vt ex dicta tabula perſpicuum eſt, parallelaq́ue ſit æqui
noctiali lineæ in horizontali horologio, vt in ſcholio propoſ. 22. lib. 1 oſtenſum eſt. Quamobrem
D, centrum erit horologii, ac proinde ſi circa D I, ſemicirculum deſcribamus, inueniemus ſtylũ,
eiuſq́ue ſedem, veluti prius. Eadem linea horæ 6. à meridie, vel media nocte tranſit per punctum
commune horarum 22. & 14. ab ortu vel occaſu. Item 21. & 15 aut 20. & 16. aut 1. & 11. & c. vt
ex eadem tabula lineæ horæ 6. à meridie, vel media nocte liquet. Vnde vt certi ſimus, num li-
nea K D, ducta æquinoctiali lineæ parallela indicet verè horam 6. à meridie, vel media nocte, in-
ueſtiganda erunt duo, aut tria, quatuorve, aut etiam plura puncta, ex prædicta tabula, per quæ li-
nea horæ 6. à meridie, vel media nocte ducenda eſt. Si enim per vnum illorum ducta lineæ æqui
noctiali parallela tranſierit per reliqua puncta, haud dubie accuratiſſimè deſcripta erit linea ho-
ræ 6. à meridie, vel media nocte, ac propterea & centrum horologii rectè inuentum erit. Si for-
taſſis commodè duci non poſſit in horologio linea horæ 6. à meridie, vel media nocte, inquire-
mus ex quacunque alia tabula lineæ alicuius horę à meridie, vel media nocte poſita in eodẽſcho-
lio propoſ. 20. lib. 1. alia puncta, per quæ illa linea horæ à meridie, vel media nocte duci debet. Ducta namque illa linea ſecabitur rurſum meridiana linea in centro horologii. Vt ſi velimus du
cere lineam horæ 5. à meridie, vel media nocte, producemus tam horas 22. & 12. ab ortu, vel oc-
caſu, quàm 16. & 18. aut 3. & 7. & c. Per puncta enim, vbi mutuo ſe diuident huiuſmodi horæ,
ducenda erit hora 5. à meridie, vel media nocte, vt pater ex tabula lineæ horæ 5. à meridie, vel me
dia nocte in ſcholio propoſ. 20. lib. 1. poſita.

356.1.

30
40
50
Quo pacto ex
loco ſtyli longi
tudo eiuſdem
inueſtigãda ſit
vna cum cen-
tro horologii
horizontalis, &
poli altitudo,
ad quam horo
logium fabrica
@@m eſt.

NON aliter ſi ſtyli locus F, duntaxat detur ſine eius longitudine, altitudine poli, & centro ho
rologii, indagabimus & horologii centrum, & poli eleuationem, & longitudinem ſtyli. Inuenta
enim, vt proximè docuimus, linea horæ 6. vel alterius cuiuſque à meridie, vel media nocte, vbi
hæc lineam meridianam ſecabit, ibi erit centrum horologii D. Quod facilius inueniemus, ſi ho-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer