Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

LIBER QVARTVS. maior eſt ſtylo, abſcindi recta B I, ſtylo æqualis, vt ſi quando stylus amittatur, aut frangatur, ei-
æqualem poſſimus exhibere.

355.1.

Quæ in variis
horologiis ob-
ſeruanda ſint
in conſtructio-
ne trianguli,
quo ſtylus in
proprium ſitũ
@@ſtituatur.
50

356. PROBLEMA 13. PROPOSITIO 13.

DATO horologio, vna cum ſtylo, eiuſq́; loco, ad quam poli al-
titudinem fabricatum ſit, & quam declinationem habeat à Verticali,
& inclinationem ad Horizontem, ſi declinans eſt, aut inclinatum, nec
non quanta ſit altitudo poli ſupra ipſum planum declinans, aut inclina-
tum, cognoſcere. Et contra, dato horologio, vna cum altitudine
poli, ad quam conſtructum eſt, nec non inclinatione eius ad Horizon
tem, ſi inclinatum eſt, longitudinem ſtyli, eiusq; locum, vna cum de-
clinatione à Verticali, ſi horologium declinans eſt, atque altitudinem
poli ſupra ipſum planum declinans, inclinatumve, inueſtigare.

356.1.

10

FREQVENTER accidit, vt ignoretur, ad quam eleuationem poli horologium aliquod
oblatum ſit conſtructum, aut quantus debeat eſſe eius ſtylus, (ſi fortè is aut amiſſus fuerit, aut con
fractus) & in quo ſtatuendus loco, vt horas indicet. Vtrumque igitur hac ratione cognoſcemus.

356.1.

20

SIT primum horologium horizontale A, in quo æquinoctialis linea B C, & meridiana D E,
ſtylus autem F G, in puncto F, collocandus. Excitetur ex F, loco ſtyli ad meridianam lineam per-
pendicularis F H, ſtylo F G, æqualis. Ducta autem recta I H, ex puncto I, vbi meridiana linea, & æquinoctialis ſe interſecant, ad H, erigatur ex H, ad I H, perpendicularis H D, ſecans lineam meri
dianam in D. Dico I D H, eſſe angulum altitudinis poli, ad quam horologium eſt fabricatum. Quoniam enim, vt ex de-
monſtratis in propoſ. 1. li-
bri ſuperioris conſtat, re-
cta H I, communis ſectio
eſt (ſi triangulum D H I,
ſtatuatur rectum ad planũ
horologii, hoc eſt, in Me-
ridiani plano) Aequato-
ris, & Meridiani, axisq́ue
mundi per verticem ſtyli
H, tranſiens rectus eſt ad
planum Aequatoris, atque
adeò per defin. 3. lib. 11. Euclidis, ad H I, perpendi
cularis, erit H D, quæ per-
pendicularis ducta eſt ad
H I, axis mundi occurrens
meridianæ lineæ, & plano
horologii in D. Eſt igitur
H D I, angulus altitudinis
poli ſupra Horizontem,
quem nimirum axis mun
di cum meridiana linea ſa
cit in plano horizontalis
horologii.

356.1.

Qua ratione in
horologio hori
zontali ex da@o
ſtylo, eiu@q́ue
loc [?] o, ad quam
poli altitudinẽ
fabricatum ſit,
inueſtigetur.
0449-01
30
40
50

QVOD ſi in linea meridiana datum fuerit D, centrum horologii, in quo omnes lineæ hora-
rum à meridie & media nocte coeunt, facilius inueniemus eandem altitudinem poli, ſi ex D, ad
H, rectam ducamus D H. Erit enim rurſus D H, axis mundi (cum per centrum mundi H, & per
D, centrum horologii ducatur) & H D I, angulus altitudinis poli.

Qua uia ſtylus
eiusque locus
in horizont [?] ali
horologio in-
quiratur ex da
ta altitudine
poli, ad quam
fabricatum eſt
horologium.

IAM verò ſit nota altitudo poli, ad quam fabricatum eſt horologium, ſed ſtylus ignotus, nec
non & locus eiuſdem, quem ita inquiremus. Circa rectam D I, inter centrum horologii, & æqui
noctialem lineam interiectam deſcribemus ſemicirculum D H I, & ex D, centro horologii axem
mundi educemus D H, facientem cum meridiana linea angulum altitudinis poli H D I, qui cir-
culum ſecet in H. Nam ex H, ad lineam meridianam demiſſa perpendicularis H F, erit longitu-
do ſtyli, eiuſq́ue ſedes in puncto F. Ducta enim recta H I, erit angulus D H I, rectus in ſemicircu-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer