GNOMONICES
autem omnia abſoluenda erunt, ut in prędicta propoſ. 41. ſuperioris lib. traditum eſt. Eſt enim & hic linea horizontalis, tanquam linea quædam æquinoctialis, & lineæ Verticales, ueluti lineæ ho-
rariæ, quarum centrum eſt Zenith, ſeu uertex C. Item A D, in hac appoſita figura inſtar axis mũ-
di, nempe axis Horizontis, qui nunc inſtar Æquatoris; & A B, ueluti radius Æquatoris, & a-
lię rectæ ex A, emiſſæ, tanquam radij aliorum ſignorum; rectæ uerò ex D, cadentes inſtar hora-
riarum linearum, & c.
324.1.
Alia deſcriptio
parallelorum
Horizontia
[?]
.
10
20
30
40
IN exemplo propoſito in pręcedenti propoſ. quoniã recta C D, una eſt ex lineis Verticalibus,
fit ut ipſa æqualiter diſtet à binis quibusuis lineis Verticalibus hinc inde poſitis, quæ æquali nu-
mero graduum ab ea recedunt, ita ut interualla bina inter D, centrum, & lineam horizontalem
æqualia ſint, cuiuſmodi ſunt v. g. D F, D G, Verticaliũ linearum grad. 90. & 30. quarum utraque
30. gradibus abeſt à Verticali linea C D, graduum 60. Quoniam enim in triãgulis figuræ pręcedẽ-
tis propoſ. D B F, D B G, (ſi recta linea duceretur ex D, in G,) anguli ad B, recti ſunt & æquales, nec
non & anguli ad D, æquales, cum æqualibus arcubus gra. 30. inſiſtãt; ac præterea latus D B, com-
mune exiſtit, erunt & reliqua latera D F, F B, reliquis lateribus D G, G B, æqualia, & ſic de cæ-
teris. Hinc fit, ſingulas rectas in hac figura ex D, eductas habere binos numeros, ut in figura appa-
ret; atque adeo ſingula interualla rectarum ex D, cadentium inter D, & rectas ex A, egreſſas tranſ-
ferenda eſſe in binas Verticales ex Zenith C, æqualiter à recta C D, diſtantes, quemadmodum in
deſcriptione arcuum ſignorum in horizontali horologio factũ eſt propoſ. 2. ſuperioris lib. obſer-
uando tamen, ut interualla rectarum ex D, cadentium, quę rectam A B, ſecant, transferantur in
illas Verticales lineas, quæ horizontalem lineã ſecant in horologio, quales in noſtro exemplo ſunt
omnes, quæ ſupra Verticalem lineam grad. 30. horizontali lineæ parallelam continentur: Inter-
ualla autem aliarum rectarum, quæ ſitæ ſunt ad dextram rectæ D F, grad. 30. ipſi A B, æquidiſtan-
tis, ductæq́; ſunt ea lege, ut anguli, quos cum D F, faciunt, æquales ſint angulis, quos cum eadem
D F, rectæ ad ſiniſtram ipſius collocatę conſtituunt, transferantur in portiones Verticalium li-
nearum, quæ horizontalem lineam non ſecant; cuiuſmodi ſunt omnes lineæ Verticales in dato
exemplo, quæ infra Verticalem lineam C G, grad. 30. horizontali lineæ parallelam cadunt.