Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

LIBER TERTIVS. manifeſtum eſt. Quia enim G I H, ſemicirculus eſt, ex propoſ. 11. lib. 1. Theodoſii, & arcus M N,
inter planum, & eius polum quadrans, ex coroll, propoſ. 16. lib. 1. Theodoſii, erunt reliqui duo
atcus G N, M H, ſimul quadranti æquales. Cum ergo G N, ſit arcus inclinationis, erit arcus M H,
inter polum plani, & Horizontem poſitus complementum inclinationis. Vnde cognita inclina-
tione planiad Horizontem, ſi ea auferatur ex quadrante, relinquetur prædictus arcus inter polũ
plani, & Horizontem. Hac arte inuentus eſt huiuſmodi arcus in quarta figura huius propoſ. (in
prioribus enim tribus figuris, cum earum plana polos habeant in parte hemiſphærii ſuperi auſtra
li, non indigemus dictis arcubus) grad. 60. Min 0. In quinta grad. 10. Min. 0. In ſexta denique
grad. 37. Min. 57. Qui arcus ſi cum prioribus inter circulum horæ 6. & Horizontem poſitis cõ-
ferantur, deprehendemus polum plani inclinati in quarta figura cadere ſupra circulum horæ 6. In quinta infra eundem; In ſexta denique in ipſomet circulo horæ 6. exiſtere.

316.1.

40
Quanti ſint at
cus circulorum
maximorũ in-
clinationes pla
norum metien
tium, inter Ho
rizontem & cir
culum horæ 6.
à mer. vel med.
noc. interiecti
in poſteriorib’
tribus ſiguris
huius propoſ.
50
An polus plani
inclinati in tri
bus poſteriori-
bus figuris hu-
ius propoſ. ca-
dat infra circu
lum horæ 6. an
ſupra, an vero
in ipſummet
circulum, qua
ratione cogno-
@catur.
10

HIS perueſtigatis, ſi planum inclinatum ad Horizontem ex parte auſtrali declinet à Septen-
trione in occaſum, cadatq́ue eius polus ſupra circulum horæ 6. centrum autem horologii exiſtat
ſupra lineam æquinoctialem, vt in quarta figura contingit, ſupputanda eſt ſupradicta inclinatio
Meridianorum ab N, verſus partes orientales, ſiue verſus partes, quæ nobis ſunt ad ſiniſtram po-
ſitæ, ſi conuertamus faciem ad planum horologii, vſque ad punctum O, à quo inchoanda eſt di-
uiſio circuli ex L, deſcripti. Quoniam enim tunc circulus maximus per polos Horizontis, & per
polos plani ductus cadit ex parte boreæ in quadrantem hemiſphærii ſuperi occidentalem, eiuſq́; polus ſupra circulum horæ 6. exiſtit, ſecabit Meridianus proprius plani Aequatorem ſupra Hori
zontem in quadrante occidentali, nempe inter Meridianum Horizontis, & circulum horæ 6. Quare Meridianus Horizontis orientalior erit in Aequatore ſupra Horizontem Meridiano pro-
prio plani inclinati; ac proinde, cum poſito circulo ex L, deſcripto in proprio ſitu, Meridianus
proprius plani inclinati ſecet dictum circulum ſupra Horizontem in puncto N, computanda erit
ab N, verſus orientem inclinatio huius Meridiani ad Meridianum Horizontis, vt inueniatur pun
ctum O, per quod Meridianus Horizontis tranſit. Si verò ijſdem manentibus, centrum horolo-
gij infra lineam æquinoctialem extiterit, numeranda erit eadem Meridianorum inclinatio ab N,
verſus occidentales partes, hoc eſt, verſus dextram: quia tunc Meridianus Horizontis in Aequa-
tore infra Horizontem occidentalior eſt proprio Meridiano plani inclinati, cum (vt diximus) ſu
pra Horizontem ſit orientalior. Quare cum, poſito circulo ex L, deſcripto in proprio ſitu, Meri
dianus proprius plani inclinati ſecet dictum circulum in N, ſub Horizonte, (Id quod facile intel-
ligetur, ſi figura quarta inuertatur, ita vt centrum ρ, infra æquinoctialem circulum exiſtat, & cir-
culus N O, propriam poſitionem adipiſcatur, ita vt eius centrum L, cum centro mundi I, coniun
gatur) computanda erit dicta inclinatio Meridianorum verſus occidentem à puncto N.

316.1.

20
30

QVOD ſi eiuſdem plani ex parte auſtrali ad Horizontem inclinati, & à ſeptentrione in occa-
ſum declinantis polus præcisè cadat in circulum horæ 6. vbicunque centrum horologii exiſtat,
comprehender dicta Meridianorum inclinatio grad. 90. cum Meridianus proprius plani idem
tunc ſit, qui circulus horæ 6. qui in Aequatore à Meridiano Horizontis per quadrantem remoue-
tur. Quocirca in quamcunque partem numeretur dicta inclinatio à puncto N, inuenietur pun-
ctum O, à quo diuiſio circuli ex L, deſcripti principium ſumere poteſt.

DENIQVE ſi eiuſdem plani polus infra circulum horæ 6. cadat, centrum autem horologii
exiſtat ſupra lineam æquinoctialem, ſupputanda erit eadem inclinatio Meridianorum ab N, ver-
ſus partes occidentales. Quoniam enim tunc polus plani inclinati infra circulum horæ 6. in qua-
drante hemiſphęrii ſuperi boreali, & occidentali exiſtit, ſecabit Meridianus proprius plani Aequa
torem infra Horizontem in quadrante occidentali, ſupra verò Horizontem in quadrante orien-
tali. Vnde Meridianus Horizontis in Æquatore ſupra Horizontem occidentalior erit Meridia-
no proprio plani inclinati. Quamobrem numeranda eſt inclinatio Meridianorum ab N, verſus
occidentales partes, cum Meridianus proprius plani ſecet circulum N O, ſupra Horizontem in
N. Si verò iiſdem manentibus, centrum horologii extiterit infra lineam æquinoctialem, nume-
randa eſt eadem inclinatio Meridianorum ab N, verſus orientales partes: quia tunc Meridianus
proprius plani ſecat circulum N O, in N, infra Horizontem, eſtq́ue illo orientalior Meridianus
Horizontis in Aequatore, ſeu circulo N O, infra Horizontem, vt patet ex dictis.

316.1.

40
50

SI autem planum ad Horizontem ex parte auſtrali inclinatum à Septentrione in ortum de-
flectat, fiat omnino contraria ijs, quæ proximè præcepimus in planis à Septentrione in occaſum
declinantibus obſeruanda eſſe. Ita vides inclinationem Meridianorum in quin ta figura numera-
tam eſſe ab N, verſus partes occidentales vſque ad O: quia eius plani polus cadit infra circulum
horæ 6. reperiturq́ue centrum horologii infra lineam æquinoctialem. Ratio huius ex dictis fa-
cile colligi poteſt. In ſexta denique figura numerata eſt inclinatio eadem grad. 90. quia ibi polus
plani cadit præcisè in ipſummet circulum horæ 6. & c.

ITAQVE ſi per puncta diuiſionum circuli ex L, deſcripti, & per centrum L, ducantur re-
ctæ occultæ, ſecabitur linea æquinoctialis G H, in punctis, per quæ lineæ eductæ ex centro horo-
logij ρ, dabunt horas à mer. vel med. noc. vt in horologio horizontali demonſtrauimus; ita ta-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer