Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

LIBER SECVNDVS. circulo ſextæ horæ à meridie, vel media nocte, qui per polos mundi
ducitur, rectusq́; eſt ad Meridianum, deſcribere.

NON differt hoc horologium à Meridiano horologio, excepto numero horarum, & ordine. In hoc enim ex vtraque parte rectæ D E, ſumendæ ſunt omnes horę, quę in planum horologii ca-
dere poſſunt, & recta D E, non monſtrat amplius horam 6. à mer. vel med. noc. vt ibi, ſed 12. & linee, quę ab ea
recedũt verſus or
tum, horas indi-
cant à mer. quæ
verò verſus occa-
ſum ſunt poſitę,
horas à med. noc. monſtrant, vt in
appoſito horolo-
gio apparet. Nam
ſi horologiũ hoc
ita collocetur, vt
recta C S, Hori-
zonti ęquidiſtet,
rectaq́ue D E, in
plano Meridiani
circuli ſita ſit, pun
ctumq́ue E ad au-
ſtrum, & D, ad boream vergat, punctum denique D, ex parte Septentrionis eleuetur ſecundum al-
titudinem poli, hoc eſt, recta D E, cum meridiana linea in plano, quod parallelum ſit Horizonti,
conſtituat ad partes puncti D, angulum altitudinis poli, indicabit ſtylus A E, in A, ad angulos re-
ctos inſiſtens plano horologii, ita vt ſit communis ſectio Æ quatoris, ac Meridiani, vel certe recta
O P, vt in ſcholio propoſ. 25. huius libri docuimus, horas à mer. & med. noc. ita vt lineæ, quę orien
taliores ſunt, quàm D E, cuiuſmodi ſunt lineę verſus punctum S, dent horas à mer. quę verò ſunt
occidentaliores, quales ſunt lineę verſus punctum C, pertineant ad horas à med. noc. vt in fi-
gura apparet.

214.1.

Quomodo dif [?] -
ferat polare ho
rologium Aſtro
nomicum a Me
ridiano.
0273-01
10
Quomodo pol [?] a
re horologium
in proprio ſitu
collocandũ ſit.
20
30

ITAQVE ſi deſcribendum ſit horologium polare Aſtronomicum, ducendę erunt in plano
aliquo duæ rectę lineę C S, D E, ſeſe ad angulos rectos ſecantes in A, & in recta D E, ſumenda re-
cta A E, ſtylo propoſito æqualis. Deinde ex E, deſcripto circulo cuiuſcunque magnitudinis, eoq́
diuiſo in partes 24. æquales, reliqua perficienda, vt in Meridiano horologio, & c. Quòd autem
horologium Meridianum ſit polare, ſi fiat illa permutatio numerorum horarum, vt diximus, fa-
cile hoc modo intelligi poterit. Quoniam tam circulus horæ 6. à meridie, vel media nocte, cui
planum horologii polaris æquidiſtat, quàm Meridianus, cui æquidiſtat horologium Meridianũ,
per polos mundi ducitur, fit, vt circuli horarum à meridie, vel media nocte eodem modo vtriuſ-
que horologii planum ſecent, cum eodem modo ſe ſe habeant reſpectu vtriuſque, mutato ſolum
ordine, & numero horarum. Nam vt ſe habet circulus horæ 6. reſpectu Meridiani, ſecans nimi-
rum ipſum ad rectos angalos, ita quoque viciſſim ſe habet Meridianus reſpectu circuli horæ 6. ac proinde linea, quæ in Meridiano horologio dat horam 6. dabit horam 12. in horologio pola-
ri, & c. Verum geometricè quoque conſtructionem horologii polaris, quam proxime expoſuimus,
ita demonſtrabimus. Quia plana Meridiani, & circuli horæ 6. ad planum Æ quatoris recta ſunt,
per propoſ. 15. lib. 1. Theod. cum per eius polos tranſeant; erit communis eorum ſectio ad idem
planum Æ quatoris recta. Cum ergo huic ſectioni parallela ſit ſectio, quam Meridianus in plano
horologii polaris efficit, nempe linea meridiana; erit quoque linea meridiana horologii ad planũ
Æquatoris recta; atque adeo per defin. 3. lib. 11. Euclid & ad communem ſectionem plani horo-
logii, & Æ quatoris, nempe ad lineam æquinoctialem horologii in plano Æ quatoris exiſtentem,
perpendicularis erit. Quocirca ſi recta C S, ponatur linea æquinoctialis, erit recta D E, linea meri
diana in horologio polari, quandoquidem recta D E, ad C S, per conſtructionem, perpendicula-
ris eſt. Igitur ſi circa rectam C S, quieſcentem intelligatur moueri planum circuli ex E, deſcripti,
donec cum plano Æ quatoris, & E, vertex ſtyli aſſumpti A E, cum centro mundi coniungatur, erit
circulus ipſe Æ quatori concentricus, & rectæ per E, & puncta diuiſionum circuli emiſſæ, commu-
nes ſectiones circulorum horariorum à meridie vel media nocte, & Æ quatoris; cum Æ quator & circulus ex E, deſcriptus circa idem centrum E, deſcripti in arcus ſimiles à dictis rectis ſecentur,
vt ad finem cap. 1. in ſphæram dem onſtrauimus; nempe diameter circuli ex E, deſcripti ad C S,
perpendicularis, communis ſectio Æ quatoris, & circuli horæ 12. ſeu Meridiani, & c. vt perſpi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer