Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

212. PROBLEMA 36. PROPOSITIO 36.
HOROLOGIVM Antiquum Meridianum conſtituere.

ARCVS diurnus tam tropici ♋, B G C, quàm tropici ♑, D G E, in circulo F G H I, diuida
tur in 12. partes æquales. Harum enim beneficio inueniemus in vtroque tropico puncta, per quę
ducendæ erunt horæ inæquales, eodem modo, quo in duabus præcedentibus propoſitionibus pun
cta horarum ab ortu, & occaſu in eiſdem tropicis inueſtigauimus. Tranſibunt autẽ horę inæqua-
les per horas à meridie, vel media nocte in æquinoctiali linea, vt in horizontali horologio, & Ver-
ticali docuimus, & perſpicuum eſt ex tabulis propoſ. 33. ſuperioris lib.

212.1.

Deſcriptio ho-
rologii Antiqui
Meridiani.
0272-01
10
20
30

SI rurſus duo arcus diurni delineentur, quorum vnus horas 18. alter 6. comprehendat, de-
ſcribemus idem horologium, quemadmodum & in horizontali, & Verticali factum eſt, ex tabulis
ſcholii propoſ. 33. ſuperioris lib. quæ horis inęqualibus dicatæ ſunt. Vtriuſque deſcriptionis
exemplum in propoſita figura apparet. Horologium ergo Antiquum Meridianum conſtruxi-
mus. Quod faciendum erat.

212.1.

Alia deſcriptio
horologii Anti
qui Meridiani
per arcus diur
nos horarum 6.
& 18.
40

213. SCHOLIVM.

EX figura, & deſcriptione vtriuſque horologij apparet, lineas horarum inæqualium eandem poſi-
tionem habere, & ſitum in vtroque horologio. Quocirca vno deſcripto, ſi in oppoſita facie eædem lineæ
depingantur lineis prioribus omnino reſpondentes, habebitur etiam alterum horologium. Numeri tamen
horarum commutandi ſunt in earum complementa vſque ad 12. Vt 1. in 11. & 2. in 10. & c.

213.1.

Horologium
Antiquum ori ẽ
tale in facie pla
ni oppoſita de-
pictum dat An
tiquum occidẽ-
tale, & e contra
@io.
50

214. DE HOROLOGIIS POLARIBVS.
PROBLEMA 37. PROPOSITIO 37.

HOROLOGIVM Aſtronomicum polare delineare. Id eſt,
Lineas horarum à meridie, vel media nocte in plano, quod ęquidiſtat

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer