Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA eòque hoc ſuſtinent, propter æqualitatem inter potentias
& pondus.

96. Experimentum 5.

Confirmatur propſitio hæc Experimento in Fig. 4. de-
lineato, quod ulteriori explicatione non indiget.

96.1.

181.
TAB V.
fig. 4.

97. Experimentum 6.

Quando unâ potentiâ duo pondera ſuſtinenda ſunt, potentiam
inter pondera poni neceſſe eſt, & tunc quæ ſtatim de duabus
potentiis dicta ſunt, ad pondera applicari debent. Ponde-
ra enim ſuſtineri non poſſunt, niſi horum commune cen-
trum gravitatis ſuſtineatur.

97.1.

182.
TAB. VI.
fig. 1.
147.

Plurima pondera ſæpe unâ, aut plurimis potentiis, ſuſti-
nentur aut vehuntur. Circa quod notandum, omnia pon-
dera, babere commune centrum gravitatis; quod centrum
tale eſt, ut ſi ab utraque parte unumquodque pondus mul-
tiplicetur per ſuam diſtantiam ab iſto puncto, ſumma produ-
ctorum ab utraque parte ſit eadem .

97.1.

183.
143. 141.

Potentiæ etiam utcunque diſpoſitæ commune babent gravi-
tatis centrum; poſſunt enim per pondera repræſentari , & hìc intenſitas uniuſcujuſque potentiæ perſuam diſtantiam à
centro multiplicari debet, & ſummæ productorum tunc
erunt ab utraque parte æquales.

97.1.

117.

Vt potentiæ ad pondera ſuſtinenda valeant, requiritur po-
tentiarum & ponderum idem eſſe gravitatis centrum. Tunc
omnium ponderum, omniumque potentiarum, vires in u-
num & idem punctum reducuntur, quod viribus æqualibus
ſurſum & deorſum trahitur, ideoque ſuſtinetur.

98. Experimentum 7. & 8.

Ex dictis explicatio figurarum ſatis patet, in quibus C de-
notat centrum gravitatis & ponderum & potentiarum.

98.1.

184.
TAB. VI.
fig. 2. & 3.

99. Experimentum 9

Prædicta etiam locum habent, ſi vectis ab utraque parte
à potentiis trahatur; quod videmus in vecte, qui ab utra-
que parte horizontaliter trahitur, in quo æquilibrium non
datur niſi in caſu memoratarum regularum.

99.1.

185.
TAB. VI.
fig 4.

Circa octo prima hujus cap. Exp. notandum, vectes ipſos
ſuſtineri debere.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer