PHYSICES ELEMENTA
major eſt ex incurſu fluidi in particulas internas corporis: quare corpus hoc citius dimidium ſui motus in ſecundo, quàm
in primo caſu, amittet; id eſt, antequam duas diametros pri-
mæ magnitudinis percurrat; & ideò majorem motus quanti-
tatem amittit, dum per duas diametros ſecundæ magnitudi-
nis tranfertur.
Hoc autem experientiæ adverſatur; nam globus homo-
geneus, aureus, plumbeus, & c. quantitatem motus multò
minorem in aquâ & aëre amittit; unde ſequitur hypoteſin,
omnia materiâ repleri, falſam eſſe. Vacuum ergo datur.
Vacuum dari etiam cum Phænomenis circa gravitatem con-
gruit, ex quibus ſequitur, hanc materiæ quantitati propor-
tionalem eſſe. Si omnia materiâ replentur, gravitas verſus
omnes partes æqualis datur, & vires quæ verſus partes oppo-
ſitas diriguntur, ſeſe mutuo deſtruunt, & nulla ſenſibilis
gravitas obſervari poteſt, quod experientiæ adverſatur.
Hiſce præmiſſis ad Materiam coeleſtem tranſeundum.
A motu Materiæ coeleſtis, ſi quædam detur, non pen-
dent corporum coeleſtium motus ; quo corruit illorum ſen-
tentia, qui motu communi cum materiâ, quæ Syſtema Plane-
tarium replet, corpora cæleſtia tranſlata contendunt. Quæ
etiam motu Cometarum evertitur ſententia; ſi medium in
Syſtemate daretur, quod in motu ſuo Planetas ſecum fert,
& etiam ſecum traheret Cometas, ſaltem ſenſibiliter hos in
motu turbaret, dum ferè directè ad Solem accedunt, aut ab
hoc recedunt, aut in antecedentia moventur, id eſt, motu
contrario motui talis materiæ; qui motus cùm non turbari, & ſequi viam quæ à gravitate pendet, obſerventur, clarum eſt,
Materiam coeleſtem, ſi detur & movetur, ſenſibilem in corpo-
ra Syſtematis Planetariinon exerere actionem; quod etiam ex
parvâ hujus reſiſtentiâ deducitur; nam, ex collatis antiquiſ-
ſimis cum recentioribus obſervationibus ſenſibiliter in moti-
bus non retardatos Planetas conſtat. Reſiſtentia tamen in
aëre ſenſibilis eſt, quare denſitas medii in quo Planetæ mo-
verentur ferè in immenſum minor eſt, idcirco, niſi tali me-
dio ſubtiliſſimo, non repletur Syſtema Planetarium.
Materiæ verò quantitatem, quantumvis exiguam, per totum