Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA cundariorum gravitatem in Solem; nam irregularitates omnes
pendere à mutatâ gravitate Lunæ Solem verſus, pro variâ di-
ſtantiâ, & ex eo quod lineæ, per quas ad Solem tendunt Tellus
& Luna, non ſint omnino parallelæ, in ſequentibus videbimus.

671.1.

1214.
966. 226. 126.
1215.

Ex gravitate Secundariorum in Solem, ſequitur Solem in
illos gravitare .

671.1.

1216.
126.

Circa gravitatem Primariorum inter ſe, obſervarunt A ſtro-
nomi, Saturnum viam mutare ubi Jovi, Planetarum longè
maximo, eſt proximus; ita ut Fovem & Saturnum in ſe mu-
tuo graves eſſe, immediatis obſervationibus conſtet.

671.1.

1217.

Saturnus etiam in hoc caſu, ut Flamſtedius obſervavit, tur-
bat motum ſatellitum Fovis, hos paululum ad ſe trahens,
quod probat, & hos Secundarios in Saturnum & hunc in i-
pſos gravitare. Ex quibus omnibus collatis ſequitur, ſe- ptemdecim, Syſtema Planetarium componentia, corpora in ſe
mutuo gravitare, licèt de ſingulorum in ſingulà gravitate ob-
ſervationes immediatas inſtituere non liceat .

671.1.

1218.
1211. 1212. 1213. 1214. 1216. 1217. 1218.
7

Legis pars ſecunda eſt , gravitatem materiæ quantitati proportionalem eſſe, id eſt, ſingulis materiæ particulis com-
petere in ſingulas, ideòque legem gravitatis univerſalem eſ-
ſe, & ſingula corpora in alia corpora omnia gravitare; quod ex Phœnomenis etiam deducitur.

671.1.

1207.

Vires gravitatis ſunt ut effectus æqualibus temporibus e-
diti, & ſunt hi ut quantitates materiæ translatæ, ſi transla-
tiones fuerint æquales; idcirco, cùm corpora inæqualia, ad
eandem diſtantiam à corpore attrahente, æquè celeriter ex
gravitate moveantur , vires gravitatis materiæ quantitatis proportionem ſequi, clarum eſt. Idem experimur in omni-
bus corporibus in Telluris viciniis, quæ Tellurem verſus,
materiæ quantitati proportionalem, gravitatem habent . Mutua autem horum omnium corporum gravitas ſenſibilis
non eſt; quia reſpectu gravitatis Tellurem verſus admodum
eſt exigua, ideoque motum ex hac turbare non valet ; ſal- tem ut ſenſibilis detur directionis mutatio.

671.1.

1219.
1215.
1220.
79.
190.

Et aliâ methodo, ex Phœnomenis, hanc univerſalitatem
gravitatis, ſingularum materiæ particulis in alias probari poſ-
ſe, ſtatim dicemus .

1222.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer