Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

667. CAPUT IX.
De Phænomenis ex motu Axeos Telluris.

TElluris Axem motu Parallelo transferri diximus ; non conſideravimus motum exiguum, quo reverâ agitatur,
de quo nunc agendum nobis eſt.

667.1.

952.

Axis Telluris, ſervatâ inclinatione 66. gr. 31. ad planum
Eclipticæ, in antecedentiâ revolvitur, id eſt, ſucceſſivè ver-
ſus omnes partes dirigitur; & hujus extremitates, Poli nem-
pe Mundi, circa Polos Eclipticæ circulos deſcribunt ab O-
riente verſus Occidentem. Hæc autem revolutio abſolvi-
tur circiter tempore viginti quinque millium annorum, quæ
periodus Annus Magnus vocatur.

667.1.

1183.
1184.

Cùm Tellus ab hujus incolis pro immobili habeatur, mo-
tus hic ad corpora cœleſtia refertur, ut de aliis motibus di-
ctum. Ideò dum Poli mundi in antecedentiâ, circa Polos
Eclipticæ, moventur, & ſucceſſivè per omnia puncta, 23. gr. 29. diſtantia ab his Polis, tranſeunt, hæc ipſa puncta, aut
potius Stellæ fixæ, quæ in his dantur, ſucceſſivè ad Polos
Mundi accedunt, & in conſequentiâ ferri videntur, & de-
ſcribere circulos, qui reverâ â Polis Mundi deſcribuntur,
circa Polos Eclipticæ, qui, in centris poſiti, ſoli quieſcunt. Nam cum ſtellis memoratis & reliquæ, quia omnes eundem
ſitum erga ſe mutuo ſervant , etiam tranſlatæ apparent.

923.

Idcirco integra ſphæra Stellarum fixarum circa Axem, per
Polos Eclipticæ tranſeuntem, rotari in conſequentiâ videtur; & ſingulæ Stellæ circulos Eclipticæ parallelos, motu appa-
renti, deſcribunt; quo motu latitudo Stellarum non muta-
tur.

667.1.

1185.

Planum Æquatoris cum Axe Telluris angulum efficit re-
ctum; ideò, motu memorato Axeos, rotatur ſectio hujus
Plani cum Plano Eclipticæ; quare prima puncta Ariëtis & Libræ , quæ ſemper opponuntur, in ſpatio circiter vigin- ti quinque millium annorum totam lineam Eclipticam in an-
tecedentiâ percurrunt: pro immobilibus tamen habentur à
Terræ incolis, qui ipſas ſtellas fixas in conſequentiâ tranſla-
tas imaginantur .

667.1.

1186.
1085.
1185.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer