Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA ut cum ſemidiametro Telluris conferantur; & Paralaxis pen-
det à ratione, quam ſemidiameter Telluris ad diſtantiam Pla-
netæ habet; idcirco ipſius Martis, in oppoſitione cum Sole,
Paralaxis obſervationes ſubtilliſſimas effugit.

656.1.

1107.
1108.

Ubi Parallaxis datur, adſcenſu corporis ſupra horizontem
minuitur, & in Zenit nulla eſt.

656.1.

1109.

Altitudo apparens ſiderum, mutatur etiam ex aliâ cauſâ,
quæ reſpectu omnium corporum Cœleſtium indeſcrimina-
tim locum habet. Ex Atmoſphæræ refractione radii infle-
ctuntur , & Sidera altiora apparent ; quo tamen altiora ſunt, eo minor eſt hæc inflectio ; quia radii minus obliquè in Atmoſphæræ ſuperficiem incidunt. In Zenit refractio
nulla eſt ; etiam ad diſtantiam viginti, aut triginta, gra- duum à Zenit ſenſibilis non eſt.

656.1.

1110.
1111.
1056.
624.
639.
1112.
629.

Cùm ex hac refractione Sidera eleventur, viſibilia ſunt
antequam ad horizontem perveniant.

656.1.

1113.

Hæc omnia generaliter Telluris ſuperficies ſpectant, hu-
jus variæ partes nunc ſunt examinandæ: determinantur hæ,
referendo ad Tellurem varios circulos, quos in cœlis antea
conſideravimus; ſic in Tellure conſideramus Æquatorem,
Meridianos, Tropicos, circulos Polares; quibus circulis eo-
dem modo Telluris ſuperficies dividitur, ac, circulis in cœ-
lis, ſphæra ſtellarum fixarum: Quare circuli hi ita ſibi mu-
tuo reſpondent, ut ductâ lineâ ex centro Telluris ad circu-
lum in cœlis, hæc per circulum in Tellure tranſeat. Si po-
li fuerint P, p, Æquator erit E e, Tropici T T, t t, cir-
culi polares A A, a a.

656.1.

TAB. XXIV .
fig. 2.
1114.

657. Definitio 12.

Meridianus Loci dicitur ille, qui per locum ipſum tranſit.

1115.

Hujus planum ad Horizontem eſt perpendiculare; quia
per centrum Telluris & ſpectatorem tranſit.

657.1.

1116.

Linea Meridiana in Loco quocunque ducta, eſt pars Meri-
diani Loci .

657.1.

1117.
1101.

658. Definitio 13.

Latitudo Loci eſt hujus diſtantia ab Æquatore, id eſt,
arcus interceptus inter Locum & Æquatorem.

658.1.

1118.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer