Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA tus diurnus non obſervatur . Corpora autem in horum vi- ciniis, circa polos rotari clarum eſt; & corpus motu diurno
circulum eo majorem deſcribere, circa polum immobilem,
quo magis ab hoc diſtat. Ideò tota ſphæra ſtellarum fixa-
rum, circa axem Telluris continuatum, revolvere videtur,
in eo tempore, in quo Tellus revera circa axem rotatur. Motus ergo diurnus communis eſt omnibus corporibus cœ-
leſtibus, niſi quatenus turbatur motibus antea memoratis.

641.1.

TAB. XXIII .
fig. 2.
1080.
1073.
1081.

Æquator ab utroque polo æqualiter diſtat, & dividit cœlum
in duo hæmiſphæria, quorum puncta media ſunt Poli, qui
ergo à ſingulis punctis Æquatoris æqualiter diſtant; corpora
idcirco cæleſtia, quæ ſunt in Æquatore, motu diurno ipſum
Æquatorem deſcribere videntur, circulum omnium maximum,
qui motu diurno deſcribi poteſt; reliqua corpora circulos
Æquatori parallelos deſcribunt.

641.1.

1082.
1083.

Axis Telluris ad planum Eclipticæ inclinatur, & efficit
angulum 66. gr. 31′. ; diſtant ideò Poli Mundi, à Polis E- clipticæ, gradibus 23. 29′. ; & angulum 23. gr. 29′. cum plano
Eclipticæ format planum Æquatoris. Planum utrumque per
Telluris centrum tranſit, cùm autem hoc pro centro ſphæ-
ræ ſtellarum fixarum haberi poſſit , ſequitur Æquatorem & lineam Eclipticam eße circulos majores, qui ad ſe mutuo
inclinantur, & ſeſe mutuo ſecant, in duobus punctis oppoſitis,
principio Ariëtis & principio Libræ quæ puncta in viâ Solis
hiſce interſectionibus determinantur .

641.1.

1084.
960.
1085.
988. 990.
1001.

Quando Sol eſt in illis punctis, motu diurno Æquatorem de-
ſcribere videtur ; dum motu ſuo apparenti in Eclipticä transfertur, continuò magis ac magis ab Æquatore recedit,
augeturque hujus declinatio, & circulos de die in diem mino-
res deſcribit ; donec ad diſtantiam maximam ab Æquatore pervenerit, quæ eſt 23. gr. 29′. : deinde iterum ad Æquato- rem accedit, hunc prætergreditur, etiam 23. gr. 29′. , ad Po-
lum oppoſitum accedens.

641.1.

1086.
1087.
1082.
1083.
1088.
1084.

642. Definitio 6.

Circuli, à Sole motu diurno deſcripti, ab Æquatore maximè
diſtantes, id eſt 23. gr. 29′. , vocantur Tropici.

642.1.

1089.

Unus tangit Lineam Eclipticam in primo gradu Cancri &

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer