Volltext: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

Similia ſunt Phænomena ex rotatione Fovis, Martis, & Veneris, circa axes, qui motus, ex maculis in Planetarum
ſuperficiebus, ſenſibiles ſunt.

636.1.

1072.

Dum Tellus circa axem rotatur, ſpectator, qui transfertur,
ſe quieſcere, omnia verò corpora coeleſtia moveri, imagi-
natur.

637. Definitio 1.

Puncta, in ſphærâ ſtellarum fixarum, in quibus axis Tel-
luris, ab utraque parte continuatus, pertingit, vocantur
Poli Mundi.

637.1.

1073.

638. Definitio 2.

Motus apparens, ex motu Telluris circa axem, vocatur
Motus diurnus.

638.1.

1074.

639. Definitio 3.

Concipitur Planum per centrum Telluris tranſiens, ad bu-
jus axem perpendiculare, quaquaverſum continuatum, & cir-
culus, in quo ſphæram ſtellarum fixarum ſecat, vocatur Æ-
quator coeleſtis.

639.1.

1075.

In motu Telluris circa Solem movetur Æquator, ſed cùm
planum hujus circuli motu parallelo feratur, Æquator cœle-
ſtis non mutatur .

639.1.

1076.
994.

640. Definitio 4.

Circuli, quorum plana per axem Telluris tranſeunt, vocan-
tur Meridiani.

640.1.

1077.

Omnes per polos Mundi tranſeunt, & ad Æquatorem per-
pendiculares ſunt.

640.1.

1078.

641. Definitio 5.

Arcus Meridiani cujuſcunque, inter Æquatorem & Sidus
interceptus, vocatur Declinatio Sideris.

641.1.

1079.

Sit, in Tellure T, ſpectator, qui viſum dirigit per T A; poſt aliquod tempus, ubi linea T A, ex motu Telluris, trans-
lata erit in T a, ſi per eandem lineam viſum ſpectator diri-
gat, corpus A tranſlatum apparebit per arcum a A; ubi
verò linea ad priſtinum ſitum T A redierit, corpus inte-
gram revolutionem peregiſſe videbitur. Si autem viſum per
Telluris axem dirigat, quia hic quieſcit, corpus, quod in axe
videtur, non tranſlatum apparebit; ideò in Polis Mundi mo-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer