PHYSICES ELEMENTA
ficiem perveniat. Etiam non in omnibus locis in quibus Sol
viſibilis eſt, Eclipſin obſervari; & in locis, in quibus obſer-
vatur, diverſam eſſe, pro ut umbra, aut pars varia penum-
bræ, per locum tranſit.
Lunæ Eclipſis verô ubique eadem eſt, ubi Luna, durante E-
clipſi, viſibilis eſt.
Quando umbra ipſa Lunæ in Tellurem cadit, Totalis dici-
tur Solis Eclipſis; ſi penumbra tantùm pertingat ad Tellu-
rem, Partialis dicitur, illudque in genere conſiderando E-
clipſin.
Quantum autem ad loca peculiaria, Totalis dicitur, in il-
lis locis in quibus umbra tranſit; Centralis in illis, in quibus
centrum umbræ tranſit, id eſt, in quibus centrum Lunæ ob-
tegit Solis centrum; tandem Partialis dicitur, ubi penum-
bra tantùm tranſit, delineatur hæc in fig. 6.
Quo umbra GH latior eſt, eo in pluribus locis Eclipſis
totalis eſt, & diutius Sol in totum obſcuratur. Diverſa verò
eſt hæc umbræ latitudo, pro variâ Lunæ à Tellure, & hujus à
Sole, diſtantiâ.
635.1.
1069.
TAB. XXII.
fig. 4.
Si Lunæ Eclipſis detur, poſitâ Tellure in Peribelio, &
Lunâ in Apogeo, id eſt, ad diſtantiam à Tellure maximam,
umbra Lunæ ad Tellurem non pertingit, & Luna integrum
Solem non obtegit; Annularis talis dicitur Eclipſis, & re-
præſentatur in fig. 4.
636.
CAPUT VII.
De Pbænomenis ex motu Solis, Planetarum, & Lunæ,
circa axes.
Solis motus circa axem, ſenſibilis eſt ex maculis, quæ in
Solis ſuperficie ſæpiſſimè obſervantur; hæ ſingulis diebus
ſitum ſuum & figuram mutari, & nunc celerius nunc tardius
ferri, videntur; quæ omnia ex motu ſuperficiei ſphæricæ
facilè deducuntur: & Sol, qui, ſi tali motu non agitaretur,
ſemel tantùm in integro anno totam ſuperficiem Telluri ſuc-
ceſſivè obverteret, nunc illam integram, in minori quàm
unius menſis ſpatio, Terricolis videndam præbet.