Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA LIB. IV. CAP. VI. revolvatur, per puncta A & B, in motu ſuo tranſit. In hoc
motu ultra FD & FG à loco Planetæ è Sole viſo non re-
movetur locus apparens è Tellure. Sit in hujus orbitâ pun-
ctum T tale, ut ductâ lineâ t m parallelâ lineæ TM, Tt ſit ad
Mm, ut Telluris celeritas ad Planetæ celeritatem; in quo
caſu hæ lineolæ eodem tempore percurruntur ; interea quieſcere videtur Planeta , & ſtationarius dicitur. Eodem modo ſtationarius eſt, poſitâ Tellure in H. In motu Tellu-
ris inter T & H, Planeta ab E per F in antecedentiâ move-
ri videtur & retrogradus dicitur, dum reliquam orbitæ ſuæ
partem percurrit Tellus, directus eſt Planeta.

625.1.

1026.
TAB. XXII.
fig. 1.
948.
53.
994.

Phænomena circa latitudinem ſimilia ſunt iis, quæ expli-
cata ſunt reſpectu Planetarnm inferiorum .

625.1.

1027.
1018.

Fupiter & Saturnus ad magnam diſtantiam Telluris orbi-
tam cingunt, quare ferè tota illorum hæmiſphæria, quæ â
Sole illuminantur, è Tellure viſibilia ſunt; ideô ſemper rotun-
di apparent hi Planetæ.

625.1.

1028.

Quia minus diſtat Mars, paululum gibboſus apparet, in-
ter conjunctionem & oppoſitionem cum Sole.

625.1.

1029.

626. CAPUT VI.
De Phænomenis Satellitum, ex motu horum in orbi-
tis. Vbi de Eclipſibus Solis & Lunæ.

SAtellites Fovis & Saturni ſemper in motu primarios ſuos
comitantur, & nunquam ultra certos limites, qui ex ho-
rum, à primariis, diſtantiis facilè determinantur, ab utra-
que parte recedere videntur; alterniſque vicibus in antece-
dentiâ & in conſequentiâ feruntur. Aliquando omnes ad
eandem partem primarii dantur, aliquando inter ipſos pri-
marius obſervatur; omnes ſemper aut in eâdem lineâ rectâ
diſponuntur, aut parum ab bac diſtant. Quæ omnia ex mo-
tu circa primarios, in planis exiguos inter ſe, & cum plano
Eclipticæ, angulos efficientibus, facilè deducuntur.

626.1.

1030.
1031.

Non omnes Saturni aut Jovis Satellites ſemper ſimul viſi-
biles ſunt, aliquando à primario obteguntur, ſæpe in umbram
primarii immerguntur.

626.1.

1032.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer