Volltext: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

Variis motibus agitatus ſpectator, qui ſe quieſcere cogitat,
& intuetur corpora, circa quorum diſtantiam & magnitudi-
nem falſa fert judicia, vulgaris eſt cœlorum contemplator. Per multa ſæcula verum Mundi Syſtema, cœlum etiam ex-
actius obſervantes, latuit.

Explicandum autem nobis eſt, quomodo omnia, quæ circa
corpora cœleſtia obſervantur, reſpectu ſpectatoris in Tel-
lure, locum habeant in Syſtemate expoſito; id eſt, ex ve-
ris motibus apparentias deducemus. Quod fieri non poteſt,
niſi quibuſdam generalibus præmiſſis, de motu apparenti in
genere.

614.1.

984.

Motum verum nullâ arte à nobis obſervari poſſe, extra o-
mne dubium eſt; ſolus motus relativus ſub ſenſus cadit; de
eo etiam tantùm agitur in capite præcedenti: Quis affirma. re aut negare cum ratione poterit, non motu communi o-
mnia corpora nobis nota, per ſpatia immenſa transferri?

Motus relativus ab apparenti diſtinguendus eſt; hic enim
eſt mutâtio viſa in ſitu corporum, & pendet à mutatione in
picturâ in fundo oculi; nam objecta illam inter ſe relationem
apparentem habent, quæ datur in oculo inter objectorum
repræſentationes; videntur enim ut in oculo depinguntur; & mutatio in hac picturâ ex corporum motu, ferè ſemper
differt cum mutatione relationis inter ipſa corpora; ut ex
picturæ formatione ſequitur.

614.1.

985.
716.

Cœlum nibil eſt prœter ſpatium immenſum, quod videri
non poteſt, & nigrum apparêret , niſi continuò radii lumi- nis innumeri, à corporibus cœleſtibus manantes Atmoſphæ-
ram penetrarent. Plerique per rectas lineas, à corporibus
ad nos, perveniunt, multi tamen in Atmoſphærâ varias pa-
tiuntur reflectiones & totam Atmoſphæram illuminant; in-
de de die, etiam abſque nubium reflectione, corpora illu-
ſtrantur, ad quæ radii ſolares directè pervenire nequeunt.

614.1.

986.
845.

Radii hi ſunt hæterogenei, & quidem albi; nam corpora
dantur hiſce radiis illuſtrata, quæ alba apparent; & hæc, per
priſmata viſa, ad extremitates coloribus tinguntur; quod in
colore homogeneo non obtinet ; etiam circulus chartæ al- bæ, diametri ſemi pollicis, panno nigro ſuper impoſitus, ſi

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer