Volltext: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA In hoc caſu, ſi unumquodque pondus per ſuam diſtantiam
multiplicetur, producta erunt æqualia. Confirmatur hoc
præcedenti experimento.

78.1.

134.
132. [...]

Hoc fundamento nititur Statera Romana, qua unico pon-
dere omnia ponderantur.

78.1.

135.

79. Experimentum 3.

Statera Romana A B habet duo brachia admodum inæ-
qualia; in breviori lanx ſuſpenditur: longiſſimum in partes æ-
quales dividitur, poſito diviſionum initio in centro motus; diviſiones majores numeris notantur, & ſingula in octo mi-
nores iterum dividuntur. Pondus tale ei applicatur, ut
in prima diviſione majori æquiponderet cum ſemiliberâ lan-
ci impoſitâ: tum corpus ponderandum lanci imponitur, & pondus ſtatim memoratum per longitudinem brachii longi-
oris movetur, donec detur æquilibrium; diviſiones majores
inter pondus & centrum, ſemi librarum numerum denotant,
quas corpus ponderat; ſubdiviſiones uncias indicant. Mi-
nus etiam pondus quodcunque adhiberi poteſt quo minores
differentiæ inter corporum pondera determinari queunt.

79.1.

136.
TAB. VIII.
fig. 3.

Eodem etiam nititur fundamento bilanx fallax, cujus nem-
pe brachia ſunt inæqualia.

79.1.

137.

80. Experimentum 4.

Libræ ſæpius memoratæ duæ lances, ponderis inæqua-
lis, ut detur æquilibrium, applicantur ab una parte cente-
fimæad alteram nonageſimæ quintæ diviſioni. Si tunc duo
pondera dentur quæcumque, quæ ſint inter ſe ut 19 ad
20, & illud primæ lanci, hoc vero ſecundæ, imponatur æ-
quiponderabunt.

80.1.

138.
TAB IV.
fig. 1.

Plurima pondera ad varias diſtantias ab una parte, cum
unico pondere ad aliam partem, poſſunt æquiponderare. Re-
quiritur, ut productum hujus ponderis, per ſuam diſtantiam
a centro, æquale ſit ſummæ productorum omnium aliorum
ponderum, ſingulatim unumquodque per ſuam diſtantiam a
centro multiplicatorum.

80.1.

139.

81. Experimentum 5.

140.

Ad unam partem pondus duarum unciarum 20 diviſioni,

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer