Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA in ipſâ tabellâ Q, & cum hoc congruit. Cum orbe L alius
minor concentricus & circa centrum mobilis conjungitur; Continet hicce foramina varia inæqualia, quæ ſucceſſivè
dum orbis rotatur tranſeunt in f; ita ut ad libitum, per fo-
ramen majus aut minus, lumen locum obſcurum intret; quod
in multis experimentis, quæ, ſublatâ lente memoratâ, inſti-
tuuntur, uſu venit. Clavulo m cum orbe conjuncto, in gy-
rum hicce rotatur.

552.1.

854.
TAB. XV.
fig. 3.

553. Experimentum 2.

Trans lentem memoratam radii ſolares, per foramen dia-
metri quartæ partis pollicis, in cubiculum obſcurum intrant; his, ad diſtantiam ad quam radii paralleli à lente colliguntur,
Sol exactiſſimè repræſentatur, & hujus imago circìnatis li-
mitibus terminatur. Nam radii à ſingulis punctis Solis, qui,
propter hujus immenſam diſtantiam, pro parallelis haberi
poſſunt, ad talem diſtantiam in unum punctum colliguntur.

Si nunc hiſce radiis experimentum ſtatim memoratum in-
ſtituatur, ſingulæ imagines ex radiis homogeneis, poſitâ ta-
bulâ T ad juſtam diſtantiam, exactè terminantur, ideòque
imago oblonga RV, quæ ex omnibus illis imaginibus for-
matur.

553.1.

TAB. XV.
fig. 2.

Procedit eodem modo hoc experimentum, ſi radii tran-
ſeant per priſma cujuſcunque materiæ aëre denſioris.

554. Experimentum 3.

Detur ex ligno & duobus planis vitreis, priſma triangula-
re, quod aquâ repletur; tale videtur in BB, (Tab. XVII. fig. 3.) hoc ſi adhibeatur loco priſmatis BB in hac fig. , ex-
perimentum eodem modo procedit; & , tranſeundo per a-
quam, radii heterogenei eodem modo refractionibus ſepa-
rantur.

554.1.

TAB. XV.
fig. 2.

555. Experimentum 4.

Si ſpectator ad diſtantiam quindecim, aut viginti pedum,
intueatur foramen, per quod lumen in cubiculum intromit-
titur, rotundum illud apparet; ſi priſma triangulare vitreum,
aut aqueum in ultimo experimento memoratum, ante oculos
ponatur ita, ut radii à foramine procedentes, poſt refractio-
nes, ſimiles illis quas lumen in experimentis præcedentibus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer