PHYSICES ELEMENTA
quod præſtatur baſibus jungendo laminas æneas, quibus fila
ænea perpendiculariter cohærent; pixidi P ſuperimponitur
priſma ita, ut memorata fila ab oris pixidis ſuſtineantur; oræ
etiam paululum excavantur, ad fila recipienda; quæ facilè
circumaguntur, quo motu priſma circa axem revolvitur, & facilè diſponitur, ut lumen reflectat eodem modo, ac in
exp. 2. Pixis impletur aquâ, quæ ad priſma pertingit; & lu-
men, quod in aërem impingendo, in totum reflectebatur,
nunc in aquam incurrens, pro parte in hanc penetrat, & pro parte tantum reflectitur.
529.1.
791.
TAB. XII.
fig. 3.
Quod experimentum cum reflexione, ex impactu in par-
tes ſolidas, minimè congruit.
In parte tertiâ hujus libri etiam videbimus, tenues lami-
nas, quæ lumen reflectunt, illud tranſmittere, ſi craſſiores
fiant .
894.
Probat etiam Exp. 4. vim reflectentem eo eſſe majorem, quo
media, quæ à ſuperficie reflectente ſeparantur, magis denſita-
te differant; vitrum enim & aër, magis quàm illud cum a-
quâ, denſitate differunt.
In hoc Experimento etiam videmus reflexionem fieri ex
eâdem vi, qua radii refringuntur, quæ in diverſis circum-
ſtantiis varios edit effectus.
Radius, qui ex medio denſiori in rarius tranſit, attractio-
ne illius medii à perpendiculari recedit ; ſi incidentis obli-
quitas augeatur, augetur & refracti obliquitas, donec tan-
dem hic, in ipſâ ſuperficie media dirimente, moveatur. Quod obtinet, quando ſinus anguli incidentiæ eſt ad ſi-
num totum, ut ſinus incidentiæ in medio denſiori, ad ſi-
num refractionis in rariori; in hoc enim caſu angulus refra-
ctionis eſt rectus. Si ulterius incidentis radii obliquitas au-
geatur, radium in rarius non poſſe penetrare clarè patet; hicce eſt caſus, in quo lumen in totum reflectitur; quæ re-
flexio pendet ab attractione qua radii refringuntur. Nam
radius, dum per ſpatium attractionis movetur, incurvatur
verſus medium denſius ; ſi in denſiori medio detur & ita
incurvetur, ut antequam per totum penetraverit ſpatium at-
tractionis, tangens ad curvam parallela ſit ſuperficiei media