Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. I. CAP. IX. gis punctum a pondere gravatum a centro libræ diſtat; & actio illa ſequitur proportionem diſtantiæ prædicti punctiab
illo centro.

75.1.

129.
0061-01
0061a-01

Quando libra rotatur, in eodem libræ motu, punctum
B percurrit arcum B b, & punctum A arcum A a, quo-
rum ultimus maximus eſt; in illo ergo libræ motu actio e-
juſdem ponderis varia eft, pro puncto cui applicatur, & ſequitur proportionem ſpatii ab hoc puncto percurſi ; eſt ergo in A, ut Aa, in B, ut Bb; arcus verò hi ſuntinter
ſe ut CA, CB.

75.1.

TAB. III.
fig. 3.
107. 117.

76. Experimentum 2.

Libræ AB, cujus jugi longitudo eſt duorum pedum, bra-
chia ſingula in partes centum æquales dividuntur, poſito
diviſionum initio in ipſo centro libræ.

76.1.

130.
TAB. III.
fig. 4.

Actio unciæ unius, applicatæ 60 diviſioni, æqualis eſt
actioni trium unciarum, 20 diviſioni ſuſpenſarum.

Ut hoc Experimentum cum quibusdam ſequentibus com-
mode inſtituatur, varia dantur pondera ænea unius unciæ,
ut P, quæ diviſionibus jugi applicari poſſunt, & in inferiori
parte uncum habent. Dantur etiam lances variæ, ut L, quæ
ſingulæ cum filis, & unco, cui ſuspenduntur exactiſſime et-
iam ponderant unciam unam.

Ex hiſce ſequitur, actionem ponderis ad movendum li-
bram eſſe in ratione compoſita ip ſius ponderis & diſtantiæ a
centro : nam hæc diſtantia eſt ut ſpatium percurſum in mo- tu libræ. Multiplicando ſingula pondera per ſuas diſtantias
a centro producta ſunt ut actiones in libram.

76.1.

131.
10@.

77. Definitio 5.

Libra in æquilibrio dicitur, quando actiones ponderum in
utrumque brachium ad movendam libram, ſunt æquales; i-
ta ut ſeſe mutuo deſtruant, ut in præcedenti Experimento.

77.1.

132.

78. Definitio 6.

Quando libra eſt in æquilibrio, pondera ab utraque par-
te dicuntur æquiponderare.

78.1.

133.

Pondera inæqualia poſſunt æquiponderare; quando
diſtantiæ a centro ſunt reciprocè ut pondera .

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer