Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA In hoc etiam caſu candela & vitrum V non ſunt in eadem
linea recta cum repreſentatione illius, quod in ſitu directo
obtinet; quo confirmatur n. 686.

500.1.

TAB. VIII.
fig. 3.

Repræ ſentatur candela in ſitu everſo, quia radii, à diver-
ſis punctis procedentes, tranſeundo per V. ſeſe mutuò inter-
ſecant, ut per inſpectionem fig. 1. clarè patet. Ex qua eadem
cauſa, ſi duæ dentur candelæ ut A & B, repræſentatio hujus
dabitur in b illius in a.

500.1.

689.

Omnes mutationes in lumine, de quibus in hoc capite a-
ctum, eò magis ſunt ſenſibiles, quo ſuperficies media diri-
mens eſt magis curva, id eſt, minoris ſphæræ portio.

500.1.

690.

501. CAPUT IX.
De Motu Luminis trans Medium denſius. Vbi de
Lentium affectionibus.

VItrorum frequens uſus eſt, aëre denſiora ſunt, & ex aëre
in aërem trans vitrum radii penetrant. Pro variis ſuper-
ficiebus, quibus terminatur vitrum, diverſas in hoc motu lu-
men mutationes ſubit, quæ ut determinentur, vitra, aut
media quæcunque medio rariori circumdata, & variis ſuper-
ficiebus terminata, examinanda ſunt. Conſiderando ſolas ſu-
perficies planas & ſphæricas, ſex Claſſes dantur.

501.1.

691.

I. Medium hoc planum eſt ab utraque parte. 2. Ab una
parte planum ab altera convexum. 3. Ab utraque parte
convexum. 4. Ab una parte planum ab altera cavum. 5. ca-
vum utrimque. 6. Terminatur ſuperficie cavâ, & oppoſita
convexa eſt.

502. Definitio i .

Si de vitro agatur & craſſitiem non magnam habeat in quin-
que ultimis caſibus, vitrum tale Lens vitrea dicitur.

502.1.

692.

In ſecundo & tertio caſu lens dicitur convexa; ſi tamen
hi caſus diſtinguendi ſint, in ſecundo caſu dicitur plano-con-
vexa. Eodem modo in quarto caſu dicitur plano-cava; licèt
& hicce caſus cum quinto ſequenti ad cavas lentes generali-
ter referatur. Lens autem cavo-convexa ad cavas aut con-
vexas lentes refertur, pro illa aut hac ſuperficie prævalente;

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer