Volltext: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA punctis o & n ad ſuperficiem ES concipiuntur . Hi radií in medio denſiori ita moventur, quaſi procederent omnes a foco
imaginario r, magis a ſuperficie diſtanti, quam ipſum R, ſi
radii non nimium diſpergantur; quod tamen non mathema-
ticè eſt intelligendum, per punctum enim ſpatium exiguum,
quod aliter punctum phyſicum vocatur, intelligimus.

488.1.

654.
TAB. V.
fig. 1.
629.
624.

Ut hanc demonſtremus propoſitionem, conſiderandum eſt,
angulum Ro C eſſe complementum anguli incidentiæ ad
angulum rectum, & angulum roC eſſe etiam complemen-
tum anguli refractionis ad angulum rectum; ideoque lineas
Ro, ro eſſe ſecantes comp. angulorum incidentiæ & refra-
ctionis, poſito ſemidiametro oC; inter quas ſecantes con-
ſtans datur proportio . In diſperſione exigua Ro & RC, ut & ro, & rC, ſenſibiliter non differunt, & inter RC
& rC etiam conſtans datur ratio; id eſt r æquè fixum eſt
ac R, licet inclinatio radii mutetur: idcirco Rn ita etiam re-
fringitur per nA quaſi ab r procederet.

488.1.

641. 639.

Si nimium diſpergantur radii, hæc demonſttatio locum
non habet, & locus concurſus r pro puncto haberi non po-
teſt; in hoc caſu circellus ibi concipiendus eſt, in quem omnes
radii concurrunt, qui eo major erit, quo majorem angulum
radii divergentes formant.

488.1.

655.

Si radii quidam ex R procedentes non admodum diſper-
gantur, ſed valdè obliquè incidant in ſuperficiem ES, re-
fringuntur quaſi procederent ex puncto non admodum a pun-
cto r remoto: ut ex dictis ſatis liquet.

488.1.

656.

Radii qui ut An, Bo, GC convergentes ex medio denſiori
X in rarius Z tranſeunt, citius concurrunt, quam concur-
rerent, ſi in medio denſiori motum continuarent ; id eſt, ma- gis convergentes fiunt, & focus verus minus quam imagina-
rius diſtat. In hac figura focus imaginarius eſt r, focus autem
verus R . Propoſitio hæc propriè eſt inverſa propoſitionis n. 654. ideoque eodem experimento probantur ambæ .

488.1.

657.
625.
652.
626.

489. Experimentum 1.

Per globum G, in feneſtra mobilem, & in quo foramen
per centrum tranſiens datur, radius ſolaris cylindricus in cu-
biculum obſcurum intromittitur, & a ſpeculo Shorizontaliter

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer