PHYSICES ELEMENTA
etiam magis fibræ ex quibus vas VV conſtat agitantur, ma-
jorque agitatio aëri exteriori communicatur.
Si cetera maneant, elaſticitas autem augeatur, in ea-
dem ratione cum aucta elaſticitate minuitur quidem den-
ſitas , ſed demonſtramus in ſcholio, huic capiti ſubjun-
cto, ſoni intenſitatem augeri in ratione quam ſequitur
radix quadrata elaſticitatis. Unde ſequitur Æſtate,
cæteris paribus, ſoni intenſitatem majorem eſſe quàm Hie-
me.
421.
Experimentum
7.
Campana A in vitro ſuſpendatur, habeatque, aperto e-
piſtomio, aër in vitro communicationem cum aëre exterio-
ri. Agitetur vitrum, & determinetur diſtantia ad quam ſo-
nus audiri poteſt, Calefacto vitro cum aëre interno, & Experimento repetito, ad majorem diſtantiam audietur ſo-
nus.
421.1.
1195.
TAB. XLVI.
fig. 5.
Datur etiam differentia in ſono ex numero vibrationum
fibrarum corporis ſonum edentis, id eſt, ex numero unda-
rum certo tempore in aëre productarum; pro diverſo enim
numero percuſſionum in aurem, ſenſatio diverſa in mente
datur.
Ab hoc vibrationum numero pendet tonus muſicus, qui
eo magis acutus dicitur, quo magis crebri ſunt recurſus
in aëre; eo vero gravior, quo minor eſt undarum nume-
rus.
Gradusque acuminis diver ſorum ſonorum ſunt inter ſe ut
undarum numeri, quæ eodem tempore in aëre dantur.
Tonus ab intenſitate ſoni non pendet, & chorda agitata
eundem edit ſonum, ſive per majus ſive per minus ſpatium
eat, & redeat .
686. 1197.
Conſonantiæ oriuntur ex convenientia inter varios mo-
tus in aëre, qui eodem tempore nervum auditorium affi-
ciunt.
Si duo corpora tremula, temporibus æqualibus, vibratio-
nes peragant, nulla inter tonos datur differentia, & con-