Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA china, apertis epiſtomiis cavitatum C & D, deſcendet a-
qua in cavitates B & A. Clauſis iterum epiſtomiis, ut & a-
pertura y tubi z y erigatur machina, & infundatur aqua
de novo tubo o p, donec ſuperficies ſuprema machinæ aqua
obtegatur. Si nunc apertura y reſeratur, aqua in altum
proſiliet fere ad altitudinem duplam totius machinæ, & durabit aquæ motus donec cavitas C evacuata fuerit. Mi-
nuetur continuo aquæ proſilientis altitudo, & in fine non
erit dupla diſtantiæ inter vaſa.

413.1.

1134.

Hujus machinæ effectus tribuendus eſt compreſſioni aëris
in vaſis. Preſſio Atmoſphæræ in o & in y, ut & preſſiones inde
oriundæ in ipſis vaſis ſunt æquales, & hæ preſſiones ſeſe mutuo
deſtruunt, quare in examine machinæ non conſiderantur. Quando ultimo loco aqua tubo op infunditur, in hoc ſuſtinetur
preſſione aëris in cavitate D contenti, & in ſuperficiem aquæ,
quæ ad parvam in hac cavitate altitudinem datur, agentis; qui
ergo aër comprimitur pondere aquæ ad altitudinem po: a-
gitur de preſſione qua preſſio Atmoſphæræ ſuperatur. Aër,
in ſuperiori parte cavitatis B contentus, per tubum s t, cum
aëre memorato communicationem habet, & æqualiter com-
primitur, eademque cum vi agit in ſuperficiem aquæ in hac
cavitate. Hæc preſſio ſuperaddenda eſt preſſioni ex aquæ
altitudine, ut habeamus vim qua aër, qui continetur in
cavitate C, comprimitur, ut & ille qui inſuperiori parte
cavitatis A hæret, propter communicationem per tubum
x v. Preſſio ergo quæ in ſuperficiem aquæ, in hac cavitate A,
datur, valet columnam aqueam, cujus altitudo eſt fere du-
plum altitudinis totius machinæ; & ideò proſilit, quaſi a
tali columna premeretur; id eſt, ad altitudinem non
multum ab altitudine hujus columnæ differentem adſcen-
dit .

413.1.

1135.
301.

Minuitur continuo altitudo hæc; columnæ enim aqueæ,
quæ aërem comprimunt, continuo minuuntur; quia aqua
in cavitatibus C & D elevatur, & hujus altitudo minuitur
in cavitate B. Eodem tempore etiam continuò evacuatur

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer