Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

Aperto epiſtomio G, premit aër in aquam ex tubo FG
exeuntem; premit etiam aër in ſuperficiem aquæ in rece-
ptaculo, qua preſſione in tubo AB ſuſtinetur. Preſſio-
nes hæ ſunt æquales, & ab hiſce demtis aquæ columnis
quas ſuſtinent, dantur vires quibus agunt in aërem, in
yaſorum partibus ſuperioribus, & tubo CDE, con-
tentum. Columna FG, quia ei ſuperadditur aquæ
altitudo in vaſe H, ſemper ſuperat columnam in tubo
AB; preſſio ergo in G alia magis minuitur & ab ipſa ſu-
peratur, adſcenditque aqua per tubum AB, deſcendit ve-
ro per FG.

409.1.

1129.

410. Antliæ Vulgares .

Ut antliarum vulgarium actio & effectus ante oculos po-
natur, conſtruitur antlia parva ex vitro. Sit AB cylin-
drus vitreus longitudinis ſex aut ſeptem pollicum, & cujus
diameter ſit unius pollicis cum ſemiſſe. In ſundo ei jungi-
tur tubus cujuſcunque longitudinis CD. Hujus apertura
ſuperior clauditur globo plumbeo ita, ut aqua ex cylindro
AB defcendere nequeat, in hunc autem adſcendere facile poſ-
ſit elevando globum, quo loco valvulæ utimur. Embolus in cy-
lindro AB movetur, qui corio circumdatus hujus capacita-
tem exactè implet: datur in embolo foramen, quod etiam, loco
valvulæ, globo obturatur, ita ut per embolum aqua ad-
ſcendere, deſcendere non verò poſſit.

410.1.

1130.
TAB. XLV.
fig. 3.

411. Experimentum 4.

Fundo cylindri admoveatur embolus, huic ſuperinfun-
datur aqua, ut aëris tranſitus cohibeatur, ſi aquâ immer-
gatur extremitas D tubi CD, & elevetur embolus, adſcen-
det aqua in cylindrum AB , ex quo deſcendere nequit; quare per embolum tranſit, quando hic deſcendit. Elevato
iterum embolo novâ aquâ cylindrus repletur; & prima in
vas ligneum F cum cylindro vitreo cohærens elevatur, ex
quo per tubum G fluit.

411.1.

1131.
1104.

Cum omnium machinarum in hoc capite deſcriptarum
effectus ab Atmoſphæræ preſſione pendeant, non multum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer