PHYSICES ELEMENTA
pollicum cubicorum, & pondere tali huic adjuncto, ut gra-
vitate ſpecifica aquæ gravitatem ſpecificam fere æquet,
aquâ vaſe DE contentâ globus immergatur, filo jungatur
unco adhærenti lanci libræ AB, de qua ſuperius . Ele-
vetur bilanx, donec pondere minimo æquilibrium detur; ſi, aperto epiſtomio, aër globum intret, in lance oppoſita,
ut æquilibrium inſtauretur, requiritur pondus P circiter
centum granorum, aliquando majus, ſæpe minus, pro di-
verſa aëris conftitutione, quæ pondere Atmoſphæræ muta-
to, & aliis de cauſis, variationem ſubit.
383.1.
TAB XLII.
fig. 2.
705.
Cùm autem nactus ſim bilancem, quæ, quamvis ponde-
re aliquot librarum gravata, minimam differentiam indicat,
immerſionem in aquam negligo, ubi aëris pondus deter-
minare ſuſcipio.
Corpora fluidis immerſa ab iis ſuſtinentur, magiſque aut
minus pro volumine corporis majori aut minori , & pon-
dus amiſſum ex nota fluidi denſitate determinatur . Præ-
cedenti Experimento cognoſcitur ergo, quantum corpora in
aëre minus quam in vacuo gravitent.
Ex his etiam deducimus, corpora in æquilibrio in aëre,
ſi horum volumina fuerint inæqualia, in loco aëre vacuo
non æque ponder are, quod confirmatur ſequenti Experi-
mento.
384.
Experimentum
2.
Lancibus bilancis a b imponuntur fruſtum ceræ c & pon-
dus metallicum p, & datur æquilibrium. Bilanx in reci-
piente vitreo ſuſpenditur, & aere exhauſto præponderat ce-
ra, cujus volumen ſuperat volumen corporis p, & magis ab
aëre ſuſtinetur, quando hic in recipiente admittitur, quo
æquilibrium inſtauratur.
Aëris elaſticitas, in capite 14. probata, magis fit ſenſi-
bilis Experimento ſequenti.
385.
Experimentum
3.
Veſica exacte clauſa parvam admodum aëris quantitatem-
contineat, vitro tegatur, & exhauriatur aër, quo preſſio