Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. I. CAP. V. quæcunque fuerit, minime mutari poteſt, ut in cap. 3. lib. 2, ex legibus preſſionis fluidorum deducemus.

Etiam primo intuitu patet in gutta acbd, preſſiones in ſu-
perficies ad & cb minores eſſe preſſionibus in ſuperficies
ac, db, ſi ab omni parte gutta æqualiter prematur. Non
tamen gutta fiet rotunda, quin preſſiones iſtæ minores, ma-
jores vincant, quod eſt abſurdum.

41.1.

TAB. II.
fig. 3.

In attractione contra, quo major eſt numerus particula-
rum ſe mutuo attrahentium inter duas particulas, eo ma-
jori vi ſe mutuo verſus feruntur; unde motus in gutta, donec
diſtantiæ inter puncta oppoſita in ſuperficie ſint ubique æ-
quales, quod in ſola figura ſphærica locum habet.

Pleraque corpora attractione illa agunt in corpora extra-
nea. Exempla pauca dabo, in quibus effectus attractionis
illius ſunt maxime notabiles.

42. Experimentum 3.

Tubuli vitrei exigui ab utraque extremitate aperti aquæ
immerguntur, ut in ſchemate repræſentatur. Aqua in eos
ſponte aſcendit, & ad majorem altitudinem quo diameter
tubuli eſt minor. Tubuli hi dicuntur capillares; ſed
in majoribus, quorum ex. gr, diametri æquant ſextam pol-
licis partem, experimentum etiam procedit.

42.1.

56.
TAB. II.
fig. 4.

Effectum hunc preſſioni aëris tribuendum non eſſe, ſe-
quenti experimento liquet.

43. Experimentum 4.

Suberiannectuntur tubuli, & filo æneo AB ſuſtinentur, dein-
de ope machinæ pneumaticæ aër ex recipiente R, laminæ æ-
neæ impoſito, exhauritur, & motu fili AB, aquâin vitro CD
contentæ immerguntur tubuli, aqua in eo caſu eodem mo-
do ac in experimento præcedenti in eos aſcendit. Quo-
modo filum ſine ingreſſu aëris moveri poſſit, in ſequentibus,
dicetur.

43.1.

57.
TAB. II.
fig. 5.

44. Experimentum 5.

Vitrea duo plana ABCD junguntur in AB, at in CD
interpoſitâ laminâ paululum ſeparantur; latera CB aquâ ali-
quo colore tinctâ immerguntur tia, ut latera AB & CD

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer