Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA tale ſpatium in fluido occupet, ut fluidum, quod idem hocce
ſpatium impleret, ejuſdem ponderis cum toto corpore ſit. In alio enim caſu ſolidum non eadem cum vi in partes vi-
cinas fluidi agit, cum qua fluidum ageret, ſi corporis locum
occuparet, in hoc tamen caſu ſolo quies fluidi & ipſius corporis dari poteſt.

295.1.

768.
749.
713.

Sequitur ex hac propoſitione, corporum, in ſuperficie
ejuſdem fluidi natantium, partes immerſas eſſe inter ſe
ut corporum pondera. Idcirco ſi, ſuperaddito pondere,
corporis gravitas mutetur, in eâdem ratione augetur pars
immerſa; & partes, quæ variis ponderibus in fluidum de-
ſcendunt, ſunt inter ſe ut hæc pondera.

295.1.

769.
770.

296. Experimentum . 10.

Detur vas aquam continens A; detur cylindrus cavus ex
quocunque metallo C; huic imponatur pondus p, ut parte
b d in aquam deſcendat; ſuperaddito pondere ſemi libræ,
menſuretur quantum deſcendat; addatur iterum atque ite-
rum pondus æquale, & ſingulis vicibus æqualiter deſcen-
dit.

296.1.

771.
TAB. XXXI
fig. 1.

In n. 762. & 763. , Experimentis 7. & 8. confirmatis, vi-
dimus, quomodo corpus fluido gravius ab hoc ſuſtineatur
& quaſi natet; ſimili methodo corpus fluido levius in fundo
retineri poteſt; in illo caſu preſſio fluidi ſuperincumbentis
tollitur, hìc tollenda eſt preſſio fluidi inferioris qua corpus
ſurſum pellitur.

296.1.

772.

297. Experimentum 11.

Lamina ænea b c, exacte plana, ſuſtentaculo D impoſi-
ta, in fundo vaſis A hæret; lamina ſimilis b c cum fruſto
ſuberis E conjungitur, ita ut cum hoc conſtituat corpus
aqua levius; congruant hæ laminæ, & baculo ſuber retinea-
tur dum aqua affunditur; relicto ſubere non adſcendet,
donec, hoc è loco moto, laminæ ſeparentur, ut aqua in
laminam cum ſubere conjunctam preſſionem ſuam exerere
poſſit, illamque cum ſubere in altum ferre.

297.1.

773.
TAB. XXXI
fig. 2.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer