Omnes hi motus regulis certis peraguntur & legibus ſem-
per iisdem adſtricti ſunt.
Sol quotidie oritur & occidit, tempuſque ortus & occa-
ſus, pro anni tempeſtate & loco, ſemper determinatur, ejuſ-
dem ſpeciei plantæ, iiſdem poſitis circumſtantiis, eodemmo-
do producuntur & creſcunt, & ſic de cæteris. In iis ipſis
quæ nobis omnino fortuita & incerta apparent, certas ob-
ſervari regulas extra omne dubium eſt.
Phyſica Phænomena naturalia explicat, id eſt, illorum
cauſas tradit.
Cum in illas cauſas inquirimus, ipſum corpus in genere
examinandum eſt, deinde quibus regulis rerum conditor
omnes motus peragi voluerit. Hæ regulæ, vocantur leges
Naturæ.
20.
Definitio
4.
Naturæ lex ergo eſt, Regula & norma, ſecundum quam
Deus voluit certos motus ſemper, id eſt, in omnibus occaſio-
nibus, peragi.
Eſt ideo noſtri reſpectu lex naturæ, omnis effectus, qui
in omnibus occaſionibus idem eſt, cujus cauſa nobis eſt
ignota, & quem videmus exnulla lege, nobis nota, fluere
poſſe, licet ex ſimpliciori lege, nobis ignota, fluat.
Noſtri enim reſpectu non intereſt, utrum quid immedi-
ate a Dei voluntate pendeat, an vero mediante cauſa, cu-
jus nullam ideam habemus, producatur.
Leges naturæ, niſi ex examine Phænomenorum naturali-
um, non poſſunt elici.
Ope legum hac methodo detectarum Phænomena alia ex-
plicari debent.
In inveſtigatione Naturæ legum, ſequentes Regulæ New-
tonianæ obſervandæ veniunt.
21.
Regula
1.
Cauſas rerum Naturalium non plures admitti debere
quam quæ & veræ ſint, & earum Phænomenis explicandis
ſufficiant.