Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. I. CAP. XXIX. ſionum laminæ ed. Mutentur Priſmata & ad quartam ta-
bulæ diviſionem ab utraque parte ponantur, ſagitta erit qua-
tuor diviſionum laminæ, & ſic pro quocunque ſitu Priſma-
tum.

257.1.

683.
TA. XXVI
fig. a.

Fibræ ejuſdem generis, ſed diverſæ craſſitiei, ſi inter ſe
comparantur, poſſunt conſiderari quaſi formatæ ex multis
fibris tenuiſſimis ejuſdem craſſitiei, quarum numerus in fi-
bris memoratis erit in ratione ſoliditatis harum fibrarum,
id eſt, ut quadrata diametrorum, aut ut pondera quando
fibræ ſunt æquales. Viribus ergo in eadem ratione quadra-
torum diametrorum, hæ fibræ æqualiter tenduntur; quæ
etiam ratio inter vires, quibus chordæ inflectuntur, requi-
ritur, ut ſagittæ datis fibris æqualibus ſint æquales. Sed
minuendo in eadem ratione vim, qua fibra tenditur, cum
vi, qua inflectitur, ſagitta non mutatur ; poſitis igitur vi- ribus, quibus fibræ tenduntur, æqualibus, ſi æqualibus vi-
ribus inflectantur, etiam in eo caſu ſagittæ erunt æquales,
quæcunque fuerit craſſitiei diverſitas.

257.1.

684.
673.

258. Experimentum 4.

Dentur chordæ quæcunque ejuſdem generis, & inæqua-
lis craſſitiei; ſeparatim applicentur Machinæ, relictis Priſma-
tìbus H, H, ſi eodem pondere Ptendantur, & etiam eodem
pondere Linflectantur, ſagittæ erunt æquales.

258.1.

685.
TA. XXVI.
fig. 2.

Sichordautcunque tenſa AB inflectatur, ut figuram ACB
acquirat, & ſibirelinquatur, ex elaſticitate ad primam figuram
redit, & in eo caſu motus puncti C eſt acceleratus; nam in ſitu
ACB chordæ, punctum Cmovetur, nam trahitur vi qua in illo
ſitu retineri poteſt; motus hicce non deſtruitur, & ei ſuperad-
ditur, in ſingulis punctis ſagittæ, motus oriundus ex vi qua pun-
ctum C in ipſis retineri poſſet; celeritas omnium maxima eſt
in c, & eâ punctum C ulterius fertur, deinde redit, variaſ-
que vibrationes peragit, in quibus punctum C niſi parva ſpa-
tia non excurrit; qua de cauſa vis, qua, in omnibus diſtan-
tiis a c, agitatur punctum C, eſt ut hæc diſtantia . Congruit ergo motus hicce cum motu corporis in cycloïde vibrati,
& vibrationes licet inæquales ſunt æque diuturnæ .

258.1.

686.
TA. XXVI.
fig. 1.
678.
380. 387
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer