Volltext: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. I. CAP. XXIX. f g, noteturque diviſio in lamina de ad quam extremitas
g laminæ f g deſcendit. Mutetur pondus P, & ſit quatuor
librarum, duplicandum etiam eſt pondus, quo chorda infle-
ctitur, ut deſcendat g ad eandem diviſionem, & pondus hoc
eſt duarum unciarum; tres unciæ ad eandem inflexionem
requiruntur, quando pondus P eſt ſex librarum.

255.1.

674.

Ex hoc Experimento ſequitur, pondus, quo certa quan-
titate producitur fibra, in variis gradibus tenſionis fibræ,
eandem cum tenſione rationem ſequi: ſi dentur ex. gr. tres
fibræ ejuſdem generis, longitudinis, & craſſitiei, quarum
tenſiones ſunt ut 1. 2. & 3. ; pondera quæcunque in eadem
proportione æqualiter producunt illas fibras.

255.1.

675.

Ejuſdem fibræ productiones minimæ ſunt inter ſe quam
proxime ut vires quibus fibræ producuntur. Detur ex. gr. fibra tenſa pondere centum unciarum, ſi ſeparatim
producatur viribus unius unciæ, duarum unciarum, & tri-
um unciarum, productiones erunt quam proxime ut unum,
duo, & tria , id eſt, unaquæque uncia ſuperaddita fere æqualiter producit fibram: nam tenſiones ponderibus 100. 101. & 102. unciarum, quibus in ſingulis caſibus, quando
uncia ſuperadditur, tenditur fibra, parum inter ſe diffe-
runt.

255.1.

676.
673.

Hæc fibrarum proprietas ad inflexionem ipſarum appli-
cari poteſt, & magni uſus eſt. Inflectatur chorda AB, ita ut
ſitus A c B, A c B, & ACB acquirat, ita tamen ut in maxima
inflexione ſagitta non ſit quartæ partis unius pollicis, po-
ſitâ chordæ longitudine duorum pedum cum ſemiſſe; in
iſtis caſibus productiones chordæ ſunt admodum parvæ, er-
go in ratione virium, a quibus oriuntur , & iſtas vires de- ſignant; denotet c D vim qua chorda non inflexa tenditur,
& centro B deſcribatur circulus Dd; lineæ dc, dc, dC, quæ
ſingulæ ſuperant lineam cD, quantitate, qua in ſingulis inflexio-
nibus fibra fuit producta, exprimunt vires integras, quibus in
ſingulis caſibus fibra tenditur. Sed hic arcus D d vix eſt unius
gradus, & D ſemper a puncto c ſatis diſtat, quare D d pro linea
recta ipſic C parallela haberi poteſt, & lineæ cd, cd, C d

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer