Volltext: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

240. CAPUT XXVII.
De Colliſione compoſita.
Definitio.

COmpoſitam dicimus colliſionem ubi plura dantur quam
duo corpor a concurrentia, aut ubi corpus unum in plu-
ra plana eodem tempore incurrit.

240.1.

618

In hoc capite quædam examinabo circa colliſionem tri-
um corporum, & impactionem corporis in duo pla-
na.

Corpus P, velocitate AP, incurrit in angulum GCF, juxta
directionem AP; determinandum qua actione in utrumque
planum GC & FC incurrit.

240.1.

619
TAB. XXV.
fig 1. 2.

Notandum corpus, integram ſuam amittere vim; ponimus
enim obſtaculum fixum.

Ductis AB & AD, quæ cum CG & CF angulos effi-
ciunt rectos, ſint PE & PH ad has reſpectivè parallelæ.

Si nunc concipiamus Corpus P, eodem tempore ferri per
AE & AH, velocitatibus hiſce lineis proportionalibus, revera
movebitur per AP velocitate AP ; ideò poſſumus conſi- derare corpus, dum pertingit ad P, agitari velocitatibus
HP & EP, & juxta haſce directiones in plana CG, CF
incurrere directè ita ut quæſtio eo reducatur, quibus viribus
corpus eodem tempore per AE & AH ferri poſſit.

240.1.

246.

Si angulus FCG eſſet rectus, & rectus eſſet angulus
EAH; idcirco motus hi neque contrarie agerent, neque
ad eandem partem tenderent, & quadratis velocitatum AE
& AH actiones proportionales eſſent .

240.1.

604.

Ubi autem angulus, quem plana continent, eſt acutus, aut
obtuſus; ut in hiſce figuris, ducendæ ſunt ad AP perpen-
diculares EL, HI. In motu per AE continetur motus
per AP velocitate AL; in motu per AH continetur motus
per AP velocitate AI, & nil præterea ex motu per A P
in his motibus continetur, propter angulum rectum AIH , Ita ut non interſit, quantum ad motum corporis, utrum eo-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer