Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. I. CAP. XXIII. drus ſæpius memoratus F, & cylindrus cavus argillam
continens H (Fig. 5. Tab. 18.) , qui cum præcedenti ſit
ejuſdem ponderis.

202.1.

TAB. XIX.
fig. 7.

Sublatis his incurrant in ſe mutuo uterque velocitate de-
cem, cylindrus D cum cylindro cavo argillam continenti G,
qui etiam æqualiter ponderent.

202.1.

TAB. XIX.
fig. 8.

Tandem ſublato cylindro D, & ſubſtituto cylindro F,
unitâque iterum argillâ cylindri G, incurrant hi in ſe invi-
cem iiſdem velocitatibus, quibus in jam memoratis im-
pactionibus fuere agitati, id eſt, ut in Exp. 3°. hic velocitate
decem, ille velocitate quinque.

202.1.

TAB. XIX.
fig. 2.

In hiſce tribus occaſionibus poſt ictum corpora quieſcunt; cavitates autem ſunt inæquales. In primo caſu eſt omnium
minima, repræſentatur in T; in ſecundo eſt omnium maxima,
vide X; in tertio media eſt, delineatur in V: & quidem ſunt
cavitates in proportione arithmetica, ut ipſæ vires ictibus
deſtructæ. In primo caſu maſſæ ſingulæ valent quatuor
velocitate quinque corpus utrumque fertur, id eſt utriuſque
vis eſt centum & vis deſtructa valet ducenta.

202.1.

TAB. XIX
fig. 3.
470.

In Secundo caſu utriuſque corporis maſſa eſt duo, & velocitas decem; ergo vis ducenta ; & vis deſtructa quadringenta, in hoc etiam caſu cavitas dupla eſt cavitatis
præcedentis.

202.1.

470

In tertio caſu unius corporis vis eſt centum, alterius valet
ducenta & vis quæ deſtructa eſt valet trecenta; cavitasideo
media eſt inter cavitates præcedentes.

Si in experimento tertio vis minor augeatur, ita tamen
ut vim alterius corporis nondum æquet, corpus, cujus vis
minor erit, corpus majori vi motum regredi coget; directo
in hoc caſu experimento demonſtramus vim corporis victi,
alterius vim ſuperare; eodem modo ac in Exp. 4. demon-
ſtravimus vires in Exp. 3. fuiſſe inæquales.

202.1.

507.

Vis corpori inſita alterius vim nunquam immediate de-
ſtruit , perit hæc actione qua partes intropremuntur , ita ut corpus eo majorem amittat vim, quo majorem patitur re-
ſiſtentiam; ſed hæc a materiæ inertiâ & a vi contrariâ ori-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer