Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. I. CAP. XXIII. gua perforata o jungitur in eo loco ubi dentis axis tranſit, & uncus exiguus c ad exiguam â lamella diſtantiam ponitur.

Globi & cylindri filis tenuibus, aut chordis citharæ, ſu-
ſpenduntur, fila hæc cum paxillis p, p, p, p, cohærent, & tranſ-
eunt ſuper uncis v, v, z, z; in extremitatibus oppoſitis fila
duplicantur formato nodo ad diſtantiam aliquot pollicum
ab extremitate, & per foramina lamellarum exiguarum tranſ-
mittuntur, & unco duplici connectuntur. Hac methodo cy-
lindri P & Q ſuſpenduntur, quàm facillimè etiam tollun-
tur, manentibus filis, quibus cylindri alii annectuntur.

196.1.

TAB. XVIII .
fig. 1.

In hac ſuſpenſione diſtantia inter uncum ut z, & vicinum
v, requiritur, quæ in cylindro datur inter lamellas per quas
fila transmittuntur, quod admoto cylindro facillime men-
ſuratur.

Eadem diſtantia deſideratur inter extremitatem G regu-
læ EG & notam n, quæ ad eandem partem cum regula da-
tur, & a linea AD diſtat tribus partibus quartis unius polli-
cis.

Cochleis ferreis F, F, F, ita diſponitur Machina ut cy-
lindrorum ſeparatio lineæ AD reſpondeat, & ut hi pa-
rum admodum diſtent a plano ABDC.

Quando globus ſuſpenditur, connectitur filo tranſeunti
ſuper unco v, & extremitas G regulæ EG notæ n admo-
vetur.

Quando cylindrus cavus ſuſpenditur minor cavitas line-
am AD verſus datur.

Corpora ad eandem altitudinem ſuſpendenda ſunt, & ut
cylindrorum axes horizonti paralleli ſint cavendum; his in-
ſervit linea h h horizonti parallela in ſuperficie tabulæ du-
cta, cui lineæ partes cylindrorum inferiores reſpondere de-
bent.

Propter filorum amborum, quibus cylindrus quicunque
ſuſpenditur, paralleliſmum, & æqualitatem, axis in motu
ſuo paralleliſmum ſervat & ſingula corporis puncta æquali-
ter deſcendunt, eâdemque velocitate moventur, ubi in

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer