Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA hujus capitis primi cavitates, & in ſecundis partium elaſti-
carum introceſſiones fuere æquales, ubi corpora cecidere
ab altitudinibus quæ erant inversè ut maſſæ.

191.1.

471.

Vires vero ipſas eſſe in hac ratione inverſa maſſarum ſi
velocitates fuerint reciprocè ut maſſæ, facile etiam liquet.

191.1.

472.

Sint maſſa corporis cujuſcunque M & velocitas V; alterius corporis maſſa m & hujus velocitas v: & po-
namus m, M: : V, v, id eſt M x V = m x v; hinc deduci-
mus, V, v: : M x V q , m x v q , multiplicando V & v per
æquales quantitates: Sed M x V q , m x v q ſunt ut vires ; quæ ergo ſunt ut velocitates, id eſt inversè ut maſſæ.

191.1.

470.

192. CAPUT XXIII.
De Colliſione corporum.
Definitio I.

CEleritas qua duo corpora, ad ſe mutuo accedunt, aut
ſeparantur, vocatur celeritas reſpectiva.

192.1.

473.

Quando corpora ambo ad eandem partem tendunt, ad ſe
invicem accedunt, aut ſeparantur, velocitate, quæ æqualis eſt
diſſerentiæ velocitatum abſolutarum. Velocitas autem re-
ſpectiva eſt ſumma velocitatum abſolutarum, ſi motuum di-
rectiones ſint contrariæ.

192.1.

474.
475.

193. Definitio 2.

Impactio duorum corporum dicitur directa, ſi directio
motus, aut motuum, quando ambo moventur, tranſeat per
ſingulorum gravitatis centra; ſibæc eadem linea, quœ per
ambo centra gravitatis tranſit, ſecet partes ſuperficierum quæ
in ſe mutuo incurrunt; tandem ſi bæ ſuperficies quæ in ſemu-
tuo incurrunt ad lineam, quæ per centra gravitatis tranſit,
ſint perpendiculares.

193.1.

476.

194. Definitio 3.

In omni alio caſu ictus dicitur obliquus.

477.

Quando corpus motum in aliud incurrit, in hoc agit, a-
ctioque rationem ſequitur reſiſtentiæ quam patitur ; & quantum agit tantum ex vi inſitâ amittit.

194.1.

478.
458.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer