Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA ſingulis; Vis enim corporis eſt ſumma virium omnium par-
ticularum ex quibus conſtat, & ſingulæ particulæ minimæ
æquales vires habent æquales, ſivelocitate eâdem ferantur; idcirco in corporibus æque velocibus ſunt vires, ut nume-
ri particularum æqualium materiæ in ſingulis.

187.1.

450.

188. Machina.
Qua corporum motorum vires conferuntur.

Aſſeris AB longitudo eſt unius pedis, latitudo decem
pollicum, craſſities pollicum duorum. Excavatur hic in
a b c d ad profunditatem unius pollicis cum ſemiſſe, & cum pedibus EE, EE, quibus ſuſtinetur firmiter conne-
ctitur.

188.1.

451.
TAB XVI.
fig. 5.

Pedibus hiſce etiam quatuor ſuſtinentur columnæ ligneæ
CD, CD, CD, CD, ad angulos ipſius aſſeris. Colu-
mnarum altitudo excedit paululum pedestres. Duæ quæ pede
eodem, juxta latitudinem aſſeris poſito, inhærent, regulis
minoribus ee, ee, f, f, g, g, b, b, junguntur ita, ut
regula RR, tranſiens inter minores reſpondentes, parallela
ſit ſuperficiei aſſeris.

Tres globi (fig. 4.) æquales, diametri ſesquipollicis, ex
ære formantur; ſolidus unus eſt C, reliqui duo cavi; conſtant
hi ſinguli ex hemiſphæriis duobus A, a, & B, b, quæ co-
ehleâ junguntur. Globorum pondera ſunt inter ſe ut u-
num, duo, tria.

Ubi Experimenta inſtituenda ſunt, argillâ molli, & homo-
geneâ, exacte repletur cavitas a b c d, & cultro ligneo,
quod ex argillâ prominet, abraditur, ut hujus ſuperficies
non modo exacte plana ſit, ſed & idem formet planum cum
illo quod ex aſſeris ſuperficie ſupereſt, cavitatiſque oras
format.

Regula memorata RR inferius paululum juxta longitudi-
nem, excavata eſt, ut globum quemcunque ex memoratis
recipiat, qui in G videtur, dum manu M tenetur. In
hoc ſitu inferius globi punctum ab argillæ ſuperficie diſtat
pollicibus novem. Diſtantia hæc dupla eſt, ſiregula RR tranſ-
eat inter regulas f, f, f, f, ſi inter regulas g, g, tripla;

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer