Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

Pyxis Globum continet, qui ſeparatim in G (fig. 12.) vi-
detur. Habet hic prominentiam in quo foramen datur ad
centrum globi tendens, & quod terminatur in foramine
transverſo; filum foramen primum trajicit, & ex forami-
ne transverſo exit; hoc cuſpide ligneo c exacte repletur ita,
ut filum firmiter hæreat. Filum per tubum memoratum im-
mittitur, & in ſeparatione D ſuſtentaculi Orbis cum ponde-
re O (Fig. 9) connectitur. Pondus parti inferiori ſuſten-
taculi imponitur, & receſſu Globi a centro elevatur.

Pondus hocce eſt Orbis plumbeus, diametri circiter duo-
rum pollicum; in centro perpendiculariter ei inhæret cy-
lindrus æneus, cum cujus extremitate ſuperiori filum con-
jungitur. Ponderat Orbis cum cylindro ſemi-libram, duo
talia pondera dantur.

Dantur varia alia pondera, quædam ſemi-libræ, alia qua-
drantis, quorum figura datur in P (Fig. 9.) , & quæ præ-
dicto ponderi O ſuperimponuntur, ut ſic ad libitum pondus
cum Globo conjunctum variari poſſit.

Quando corpus plano impoſitum, cum iſto plano, æquali in
tempore, circa commune centrum revolvitur, & circulum
deſcribit; ſi vis centripeta, qua corpus, omnibus momentis
centrum verſus trabitur aut pellitur, agere ceſſet, & pla-
num eadem celeritate movere continuet; corpus a centro re-
cedere incipit, reſpectu plani, per lineam quæ per centrum
tranſit.

166.1.

349.

167. Experimentum 1.

Detur Globus funi tenui cohærens, extremitaſque altera
fixa ſit in centro Orbis unius A aut B, & ſolus circumvol-
vatur, donec Globus ei impoſitus eodem tempore cum illo
circumrotetur; reſpectu Orbis quieſcit Globus, & in eo ſitu,
ſolo fune centro Orbis alligato, retinetur; nullam ergo im-
preſſionem in illo plano patitur, nifi qua funis diſtenditur
id eſt, cujus directio per centrum Orbis tranſit, & ſic, ſi
ſibi relinquatur, non poteſt in illo plano, in primo momen-
to, ſecundum aliam directionem moveri.

167.1.

350.

Quando corpus circa centrum movetur, ſi inter movendum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer