Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. I. CAP. XXI. in utraque figura iiſdem literis deſignantur.

161.1.

0137-01
0137a-01

162. CAPUT XXI.
De Viribus Centralibus.

COrpus in motu, motum in linea recta continuat , & ab ea non recedit, niſi impulſu novo agitetur; poſt
impulſum motus eſt compoſitus, ex duobus naſcitur tertius
etiam in linea recta . Si ergo corpus movetur in curva, omnibus momentis novo impulſu agitatur; curva enim ad
rectas lineas revocari non poteſt, niſi concipiatur diviſa in
partes infinite exiguas. Exemplum talis motus habemus in
projectione gravium ; aliud habemus in omnibus motibus circa punctum quaſi centrum.

162.1.

140
148.
316.

Corpus quod continuò centrum aliquod verſus pellitur, ſi
projiciatur ſecundum lineam quæ per illud centrum non
tranſit, curvam deſcrihit: & in omnibus punctis conatur ab
illa curva recedere ſecundum directionem curvaturæ, id eſt,
tangentis ad curvam; ita ut, ſi vis qua ad centrum trahitur,
ſubito ab actione ceſſaret, corpus in recta linea per tangen-
tem motum continuaret.

162.1.

342.
343.

Lapis fundæ impoſitus, & in gyrum agitatus, curvam
deſcribit, quia funda manum verſus omnibus momen-
tis quaſi retrotrahitur; ſi ſibi relinquatur per curvæ tangen-
tem recedit.

163. Definitio 1.

Vis qua corpus in caſu prædicto a centro recedere cona-
tur, qualis eſt vis qua funda agitata diſtenditur, vocatur vis
centrifuga.

163.1.

344.

164. Definitio 2.

Vis autem qua corpus centrum verſus trabitur, aut pelli-
tur, vocatur vis centripeta.

164.1.

345.

165. Definitio 3.

Nomine communi vires hæ vocantur vires centrales.

346.

In omni caſu vis centrifuga & vis centripeta ſunt a qua-
les inter ſe; nam agunt contrarie & ſeſe mutuo deſtruunt.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer