Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA ſtrationem caput ſequens adeant; ipſam in machina obſerva-
re proprietatem in hoc loco ſufficit.

148. Experimentum 3.

Conſtitutâ machinâ, ut dictum, firmentur obices, appli-
cato uno diviſioni quartæ ab F, altero diviſioni ſextæ. Si
nunc globi dimittantur eodem momento ab altitudinibus,
quæ ſunt, ut quatuor ad novem, dimiſſo nempe globo illo a mi-
nori altitudine qui datur in canali, in quo obex minus ab F
diſtat, eodem etiam momento quàm exactiſſime ad obices
pervenient.

148.1.

277.

Globi hi eodem momento in F dantur, æqualibus ergo
temporibus percurrunt lineas, quæ ſunt ut quatuor ad ſex,
id eſt, ut duo ad tria, in qua ratione ſunt horum globorum
velocitates ; horum numerorum quadrata ſunt quatuor & novem, id eſt in ratione altitudinum a quibus cadendocor-
pora acquiſivere velocitates ſuas; quod Experimento confir-
mandum erat.

148.1.

94.

In conſtituendis obicibus ad globorum magnitudinem at-
tendendum.

149. CAPUT XIX.
De Oſcillatione pendulorum.
Definitio.

G Rave, filo tenuiſſimo ſuſpenſium, & cum filo, circa fili
punctum fixum, mobile, vocatur Pendulum.

149.1.

278.

Motus penduli eſt vibratorius, ſeu oſcillatorius.

Quando pondus, filo extenſo, ab una parte elevatur,
gravitate deſcendit, & celeritate acquiſita ad eandem alti-
tudinem aliam partem verſus adſcendit ; gravitate deinde ite- rum redit; & vibrationes continuat.

149.1.

273.

Rationem circa punctum ſuſpenſionis liberrimam hìc po-
nimus, & nullam dari aëris reſiſtentiam; quæ in majoribus
pendulis admodum eſt exigua.

TAB. XI.
fig. 2.

In motu ſuo corpus P deſcribit portionem circuli PBF; ſi loco hujus motus corpus deſcendat per chordam PB; & i-
terum adſcendat per chordam BF; & vibrationes ſuas per
chordas peragat; deſcenſus fiet in tempore, in quo corpus ca-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer