Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

In capite 22. lib. 1. prætermiſſa ſunt quæ ſequuntur; lecto-
rem ideo rogo ut hæc velit inſerere ad pag. 119. poſt lin. 26.

TAB XIX.
fig. 1

Si corpus cujus extremitas conica eſt ut E B F bis, in
diverſis ſuperficiei argillæ partibus, in hanc incurrat, ve-
locitatibus quæ ſunt ut unum ad duo, cavitates erunt ut u-
num ad quatuor, ut ex ante dictis conſtat & immediatè, cavitates menſurando, detegitur. Tempus autem in quo ef-
fectus hicce quadruplus editur majus eſt; ſed effectum et-
iam quadruplum eſſe, quamvis minori tempore vim ſuam
corpus amittat, experimento ſequenti clarum eſt.

4.1.

447. 464.
456.

5. Experimentum 4.

Formatur ex ebore, aut ligno duriore, Cylindrus, qui
ab una parte cono ut E B F terminatur, baſis oppoſita qua-
tuor conis, omnino huic ſimilibus, obtegitur, qui ſinguli
æqualiter prominent ita, ut planum, per quatuor vertices
tranſiens, perpendiculare ſit ad axem cylindri; fuſpen-
ditur hicce ut ille, quo in præcedenti experimento uſi ſu-
mus, & velocitate quacunque perpendiculariter in argillæ
ſuperficiem incurrit, dum juxta directionem ad axim pa-
rallelam fertur, cono unico in argillam impingente.

Converſo nunc Cylindro, mutatoque pyxidis ſitu, ve-
locitate dupla in argillam incurrat cylindrus, moto iterum
hoc juxta axis directionem.

In priori caſu unica tantum formata fuit cavitas, in hoc
quatuor formantur, quarum ſingulæ priori quàm exactiſſi-
mè æquales ſunt.

Cum in utroque caſu ad eandem profunditatem in argil-
lam penetraverit corpus, clarum eſt, minori tempore vim
integram amiſiſſe, ubi velocitas major fuit.

6. Pag. 310. poſt. lin. 23. adde.

Hoc tamen difficilius continget, & rarius extrahendi e-
runt emboli, ſi hi ſinguli, in inferiori parte, inter duasla-
minas æneas orbem contineant ex ſubere ita, ut annulus
coriaceus intruſo embolo, ſeſe ſuberi non ipſi metallo ap-
plicet. Quod in quibuſdam antliis minoribus Anglicanis
obſervavi.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer